Page:EBC 1611 02 18 2597.pdf/9

From GATE
Revision as of 12:13, 5 July 2019 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "1? feb.l6l1. Less�us ad Bell. pag.9 propter �llud metuenda aliqua molestia ab illis Ordinibus, quia nihil novi hic traditur, quod non antea a Molina^ Valencia, Vasquez,...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


1? feb.l6l1. Less�us ad Bell.

pag.9

propter �llud metuenda aliqua molestia ab illis Ordinibus, quia nihil novi

hic traditur, quod non antea a Molina^ Valencia, Vasquez, Turriano,et ali-

is plurimis litteris commendatum est. Postquam nihil centra Molinam obti-

nuerunt, non poterunt sperare se hic aliquid in posterum obtenturos. Res

enim magis magisque elucescit, adeo ut multi qui ante alterius partis fue-

rant, ad hanc accedant. Umbra illa Pelagianismi parvi facienda videtur,

q^ia haec ob negatam gratiam praedeterminantem obijci solet non ob elec-

tionem ad gloriam ex praevisis meritis gratiae. faciliimo negotio esten

di potest hanc^sententiam longe ab errore Massiliensium et Pelagianorum

abesse: et fuse id demonstrat Gabr#iel Vasquez 3.p. disp.23. Obiecerunt

olim Lovanienses videri hanc sententiam accedere ad errorem Massiliensium,

sed ita eis responsum est, ut postea hoc argumentum nunquam urserint.

Addit Ill/ma D.V. quod hinc notabjtur Soo/tas magnae levitatis.et dis-

sensionis inter nos: sed iam ante Turrianus, Molina, Vasquez istam sen

tentiam tradidere. neque tunc timebatur haec dissensionis nota, fieri ne-

quit in Principio,omnes DD. Soq/tis consentiant. Multa ante non satis fue-.

re discussa; quae sensim aperiuntur, ut patet in q. de Gratin praedeter-

minante, de Praedefinitione omnium operum etiam malorum, de concursu Dei

liberum arbitrium praeveniente, et aliis multis,quae maximo Ecclesiae bo-

no in lucem per Soq/tis DD. eruta

Itaque etsi initio sit aliqua

dissensio, sensim tamen tententia verior invalescit, et omnes tandem re-

vocantur in consensum. quod omnino credibile est futurum in hac quaestio-

ne. Experti id sumus in Belgio, tanta enim sunt ex Scripturis, Patribus,

Doctorlbus Scholasticis et natione firmamenta, ut intellectum,qui bene

omnia expenderit, convincere videantur.

Itaque rogo humiliter^Ill/mam D.V. ut patiatur hanc rem a nostris DD.

Ohi sunt in variis Provinciis, diligenter et mature discuti. Ego scripsi

quae vera et salutaria coram Deo Judice meo existimavi. Exposui Scriptu-

et D.Augustinum bona fide. Legi ante multos annos obiter valde quae

hac de re scripserunt Patres nostri Ludovicus Molina, Gabriel Vasquez et

^^^gorius de Valencia, nullo tamen illorum usus sum cum ista scr^^erem. /