Page:EBC 1611 02 18 2597.pdf/8

From GATE
This page has been proofread


discerni ab altero, cooperatione liberi arbitrij; ante enim cooperationem erant pares. bine tamen nullo modo sequitur,non discerni gratia, quia illa cooperatio fit viribus Gratina, nisi enim Gratin simul iuvaret liberum arbitrium ad consensum, nunquam posset consentire sicut oportet ad salutem.
Ad 3. non intelligo qua probabilitate sequatur: Deus non elegit homines absoluto decreto ad gloriam, nec ad posteriora gratiae beneficia, nisi ex praevisis meritis gratiae: ergo hominibus oratio non est necessaria, nam contrarium potius ex huiusmodi fundamento recte quis colligat; ut insinua vi in ilio tractatu n .84 et 85 . Si etiam totum negocium salutis postquam iustificati sumus, pendet ex nostris operibus, per gratiam factis, debemus esse quam maxime solliciti, ut nobis assidue gratin suppeditetur, qua reipsa tentationes vincamus et perseveremus. At ex contraria sententia per spicuo tolli videtur orationis necessitas, et utilitas, et omnis sollicitudo. si enim et salus aeterna, et omnia electorum opera, et omnis Gratin, qua infallibiliter salvantur, est praedestinata ex nudo Dei beneplacito ante omnem operum bonorum praevisionem, quid opus est ut sint solliciti, quid interest, sive parum sive multum, sive nihil orent, quia ex vi divini decreti omnia evenient? Deo incumbit, ut decreta sua impleat. Haec, inquam, et similia multo probabilius ex opposita sententia deduci videntur, ut in tractatu de praedestinatione n.14 ratione 5.a ostensum est.
6. Sententiam de Praedestinatione ex operibus praevisis esse noxiam nostrae Soc.ti quia coget nos semper dimicare cum Dominicanis, franciscanis et Augustinianis, etc. Sententiam de Praedestinatione absoluta Glorine ex praevisis meritis Gratiae coram Deo,qui me iudicaturus est, indico non solum esse verissimam et Scripturis et SS.is Patribus ac praecipuis DD. Scholasticis consentaneam, sed etiam Soc.ti et Ecclesiae maxime utilem et salutarem; ut quae magnam consolationem conscientiis adferat, sollicitudinem salutis et omnis boni operis excitet, ut haereses huius temporis Perspicue refellat. contrariam vero (ut mitissime dicam) ingeniis et conscientiis molestissima, ut multi Viri doctissimi ostenderunt. Neque
---page break---