Page:EBC 1611 02 18 2597.pdf/10

From GATE
This page has been proofread


sed solis Scripturis et Patribus. Verum postquam isthic mota mihi fuit controversia, coepi illos diligenter evolvere, et deprehendi eos mirifice mea omnia confirmare et eodem fere modo Scripturas et S. Augustinum interpretari. Non parvum hoc videtur signum Veritatis et non contortae interpretationis. Si vacaret Ill.mae D.V. per gravissima Ecclesiae Universalis negocia istis speculationibus intendere, rogarem eam ut dignaretur istorum Patrum scripta cum meis conferre, et totam quaestionem a fundamentis discutere. Verum quia maioris momenti negocia id non permittunt, rogo ut tempus concedatur nostris Professoribus, qui sunt in variis Provinciis, diligentissime examinandi, et eorum iudicia audiantur. Ego in tote hoc negotio nihil nisi maiorem Dei gloriam et solatium animorum spectavi. Di vina Bonitas Ill.mam D.V. Ecclesiae suae totique Soc.ti quam diutissime incolumem et florentem praestet, cuius sanctissimis precibus me commendo quam humillime. Lovanij 18. feb. 1611.