Page:EBC 1608o1609 2557.pdf/3

From GATE
This page has been proofread


aliquando nuncupative, aliquando vero essentialiter dicitur: essentialiter, ut cum Exodi III ad Moysem dicitur, Ego sum Deus patrie tui. Deus Abraham etc.; nuncupative, ut in locis citatis. Et hinc mihi licet etiam titulum illum in quo potestatem Pontificie "omnipotentiam Pontificiam" nuncupavi, confirmare. Si enim divinae Scripturae nomen Dei sacerdotibus ac pontificibus attribuunt, quid si ego etiam nuncupative et quoque modo Romanum Pontificem, quem Deum alterum in terris Patres ubique asserunt, quem Doctores posse omnia absolute affirmant, cujus potentiae plenitudo ubique celebratur, quem Principes superiorem suspiciunt et agnoscunt, quem totius orbis monarcam praedicant, quem Principem Principum et Dominum Dominantium Bal. cons. 388. Si Princeps lib. 4 appellat, non omnipotentem simpliciter, sed Pontificia omnipotentia pollentem praedicaverim? [Sed neque hoc satis, imo vero vocabulum istud vice Deus novum non esse contendo, sed passim usurpatum. Sicut enim dicimus Vicerex, Prorex, quia est pro Rege et loco Regis, ita possumus dicere videDeus, quia est loco Dei. Quod autem Papa sit loco Dei, expresse habet Concilium Chalcedonen. relatum à Turrecremata lib. 2 Summae de Eccl., c.36: Si quis Episcopus praedicatur infamie, habeat potestatem appellandi ad Beatissimum Episcopum antiquae Romae, quem habemus Petrum et petram refugii, et ipsi soli loco Dei sit jus discernendi infamiam secundum claves sibi a Deo traditas. Clarius Navarr. de spol. cleric.(Secundo, n° 2, ubi Summum Pontificem appellat "pro Christum". Si igitur eo quod sit loco Christi, pro Christus vocatur, cum etiam, ut probatum est, sic loco Dei, cur non pro Deus, seu clarius viceDeus vocabitur? Quod si Julio Mazarino approdati nominis auctori 74 discuss. super Miserere, Moysen vice Deum appellare licuit, cur mihi Petrum eiusque successorem vice Deum appellare non licebit. De quo Divus Chrysostomus super Aotibus Apostolorum, citatus a S.to Doctore in tractatu centra errores Graecorum q. 77, haec habet: Petrus a Filio super omn es qui filii sunt accepit potestatem, non ut Moyses in gentem, sed in universo orbe.
Sed ad secundum titulum confirmandum vaniamus, quem triplici tantum auctoritate muniemus, quibus aperte probatur quod Papa vere est monarca, et Ecclesiae gubernatio est monarchica. Cap. Fundamenta de elect. 6 (Ne autem, dicitur Papam habere utriusque potestatis monarchiam. Turrecremata de Eccle. lib. 2 c.4 ait repugnare sacrae Scriptum rae et rationi dicere quod Papae Principatus non sii monarchicus. Na= Navarrus de spol. Cleric.) Secundo n° 14: Sicut in triumphante unus est omnium Princeps, ita et in militante unus est omnium monarcha. Tertius modo nos vocat titulus,in quo Paulum V. Pontificiae omnipotentiae conservatorem acerrimum vocavimus. Et hunc quidem Principem
---page break---