Page:EBC 1608o1609 2557.pdf/2

From GATE
This page has been proofread


Deo acceptum. S. Bernardus de praecept. et dispone, init.: Sive Deus, sive homo vicarius Dei; et paulo post: Quidquid vice Dei praecipit homo. Ubi quemcumque Praelatum appellai vicarium Dei. Alvarus Pelag.de pianeta Ecclesiae lib.I, art.13, qui idem ex professo probat, ubi haec verba habet: Unde secundum hoc Papa non est homo simpliciter, sed Deus, hoc est vicarius Dei. Silvestrum v. Papa initio: Papa dictus est, quasi admirabilis, eo quod sit vicarius Christi et Dei, cujus est terra et plenitudo ejus. Et intellige vicarius Dei expresse et immediate, et non mediante lumino rationis, sicut sunt Principes. Ibid. quaest. 10 v. 4: Papa est Vicarius Dei. Et q. 11 citai Arcidiaconum et Augustinum de Ancona: Et dico secundum eosdem (scilicet Arcidiaconum et Augustinum de Ancona) quod omnes ei tenemur obedire, sicut et Christo eujus vices gerii, et in nos omnes habet universalem jurisdictionem sicut in toto orbe videdei viventis. Navarr. de judic. not. 3°, n.12 loquentem de Papa: Factum ab ipso censetur factum à Deo; non enim puri hominis, sed veri Dei vicem gerii in terris. Idem docet August. Triumphus q. 6 de potest. eccles. art.1°,in 2a natione, qui aperte Papam vocat vicarium Dei. Item lib. 2 Clement., tit. 1° de Judic. ait Glossa Papam esse Vicarium illius cujus est sterra et plenitudo orbis terrarum.
Urgebis dici quidem Dei Vicarium, sed non esse innovanda vocabula, neque proinde dicendum videDeum. Nimis vero tu critico qui sie agis, negari vis vocabula elegantium aliquando posse constringi; quid si Summum Pontificem ipso Dei nomine insigniremo Et tamen tali illum titulo decorant gravissimi auctores. Bal. in l. fin. C. sentent. rescind. non possess. et ex ilio Hieron.Alban.de potestate Papae et Concilii in princ.n° 22, Papam legitime electum vocant Deum in terris. Joannes del Sylv. in tract. de benefic. in 3a p. q.8 n° 26, 15 vol. fol. 6ubi clare habet quod papa est Deus in terris, et quod cum eo facit idem concistorium Deus. Dec. Cons. 108. Anchar. cons. 239 aperte asserunt Papam posse dispensare super matrimonio non consumato, nec obstare: Quod Deus conjunxit etc., quia Papa est Deus in terris, et non ut homo sepa= rat. Sed quid auctores recenseam, sileant Doctores ubi totius doctrinae fons et origo loquitur. Deus ipse,qui gloriam suam alteri non dat, pontifices sacerdotesque singulos, Deos appellavit: Ego dixi dii estis, et I° Exodi Moysi: Constituam #te Deum Pharaonis. Et Moyses ipse Exod. XXII: Si quis hoc vel illud fecerit, applica illum ad Deos, videlicet ad sacerdotes. Qui rursum: Diis non detrahes, id est sacerdotibus, ut exponit Gregor. in Ezech. lib. I homil. 8, et communiter Doctores.
Ergo Scripturae et Dei verbo compesce, qui sic in nos animadvertis. Vide quid Chrisostomus homil. in psalm. 11, quid Gregorius loco cit.. Quid Paulinus, quid plurimi alii patres in illa verba Exod. VII protulerint. Ut enim optime Divus Gregorius loc. cit.: Nomen Deus in Scripturis
---page break---