Page:EBC 1608o1609 2557.pdf/4

From GATE
This page has been proofread


potestatis Pontificae zelatorem, et ecclesiasticae libertatis propugnatorem maximum esse si quis ambigit, res paulo ante actas cum duobus potentissimis populis, Genuensi et Veneto, mente revolvat; quae modo in Imperii ditioni subjectis provinciis gerat et ligat, et pontificia jura iterum in pristinum statum libertatemque revocata miretur, et invictissimi zelantissimique Principis nomen in tantum Pontificem recte cadere fateatur.
Sed reprehendimus te, inquiunt, quod potestatem Pontificie omnipotentiam appelles pontificiam. Quasi vero inscriptiones titulorum non poeticum quid sapiant, et species poesie non sint, in quibus amplificationes et magniloqua verba adducere maxime licei. Sed quiete agamus, boni viri. Me non tanquam poetam, sed expressam sententiam loquutum esse et vera pronunciasse probabo. Assero igitur optime papae potestatem omnipotentiam appellari. Et ut rem altius aggrediar, nomen potentine sumi potest vel generice, ut significet quamlibet potentiam, vel specifice, ut significet aliquam tantum in specie potentiam, praesertim si lata hujus vocabuli significatio per oppositionem alterine particulae restringatur, ut si dicatur, potentia nutritiva vel potentia deambulandi; tunc enim pro illis tantum in specie potentiis usurpatur. Sic potentia Pontificia dicitur ea tantum quae in Pontifice inest; particula vero omnis, aliqua et similes, distribuii terminum potentia, ut sumatur universaliter vel particulariter, secundum id quod significai vel sumptum generice et latissime, vel specifice et strictius; ut si dicatur absolute omnis potentia, particula omnis distribuii nomen potentiae secundum latissimam illam significationem, ac proinde facit ut sumatur pro qualibet potentia; qua natione potentia divina licei singularis quaedam potentia, cum in se contineat omnem potentiam quae quolibet modo potest conferre aut conservare aliquod esse, dicitur omnis potentia seu, quod idem valet, omnipotentia. Non ita tamen universaliter sumenda erit si dicatur omnis potentia demmbulandi, sed pro potentia tantum quae sii deambulativa, et ea quidem omni. Eodem modo, omnis potentia Pontificia sumetur, non pro omni potentia. simpliciter, sed pro omnipotentia quae in quolibet Pontifice residet. Cum ergo potentine et jurisdictiones reliquorum Pontificum seu Episcoporum promanent à Summo Pontifice et ab eo dependeant in fieri et conservari, ut praeter Joannem de Pollano Quodlibeto 5° q. 14 Henricum de Gandavo Quodl. IX, Castro de justa haereticorum punitione lib. 2 cap. 24, tenent communiter DD. S. Thom. in 4 dist. 18 q. 2, a. 2, quaestiuncula 1a ad 2um; Victoria de potest. eccl. relect. 2, q. 2, n.29 et 30; Caetanus 1° Thom opusc. tract. I cap. 129; Stan. Osius suorum operum cap. 54; Ruard. art.; Novariens. art.17 pag. 300, possitque Summus Pontifex quicquid reliqui pontifices et multo amplius: ita potestas, quae est in Summo Pontifice,
---page break---