Page:EBC 1607 11 13 0712.pdf/3

From GATE
Revision as of 12:22, 15 March 2017 by Daniel Benvenuti (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC_Not_proofreadCategory:EBC_Letters 13 novembre 1607. Blackwell � Bell.(suite) 712 - / ramentum susc�p�endum, �ll�us sensus,cognitus � magistr...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

13 novembre 1607. Blackwell � Bell.(suite)

712 -

/ ramentum susc�p�endum, �ll�us sensus,cognitus � magistratu, restr�ng�tur ad ordinariam potestatem. Nam qui proponunt iuramentum, �lli remotissimi sunt � cogitazione extraordinariae,aut indirectae potestatis in Papa residentis. Neque etiam, si Amplitudinis vestrae mitissima dispositio vel minima ex parte conciperet ruinas familiarum catholicarum, quas inferret recusatio iuramenti, certe non dissentiret � nobis, qui ex luctuosissimis spectaculis videmus, inde profecturam esse non modo iacturam animarum, sed etiam totius status catholici apud nos lamentabilem extirpationem. Cum ergo persenuiscimus authori^atem summi Pontificie,quoad depositionem nostri regie, non esse in ordine ad spiritualia promovenda, sed evertenda; cur exagitaremur,tanquam desertores fidei,et negatores Apostolici primatus, qui nihil aliud tenemus, quam quod ubique theologi in suas conclusiones compegerunt? /^Suarez ait. In universum omnia haec temporalia cadunt,tantum indi reste, sub potestatem spiritualem, id est,in ordine ad finem spiritualem. Salmeron dicit, Petri potestas est solum ad aedificationem, quod aliis verbis solet dici: Clave non errante. Et loquens de Papae potestate,ait: Si sit in destructionem, non est potestas,aut ^^potentia, sed impotentia et defectus. Hoc possumus, quod iure possumus. M^rtinus Aspilcueta loquens de ecclesiastica potestate, inquit: Ergo tantum se ad temporalia extendit, quantum ratio supernay turalium exigit, et non ultra. His societur Covarruvias: Constat huius quaestionis resolutio, ut (salva semper ecclesiae catholicae definitione) constituamus Romanum Pontificem, nec actu,nec habitu uni versi orbis, nec in ipsos quidem christianos temporalem iurisdictionem habere, nisi quatenus ea necessaria sit ad spiritualis iurisdictionis,et potestatis utiliorem et faciliorem usum. Possum longius innavigare in hoc doctorum torrente, liberrime profluenti ad defensionem nostram de duramente. Qui enim aequo oculo pericula nostra intueretur, facile adverteret, potestatem summi