Page:EBC 1607 11 13 0712.pdf/2

From GATE
This page has been proofread

Pontificem, cum finitae et limitatae sit capacitatis, et multoties ipsum lateat orde et proportio rerum temporalium in finem spiritualem, ideo ad ipsum nequaquam spectare, omnibus modis rerum dominari, sed solum iuxta taxatum, et praefinitum canonem, quo secundum humanum intelligentiae modum ipse Papa dispicere valet, qua via temporalia spiritualibus deserviant. Atque eandem sententiam lego ab alio scriptore valde catholico bisce verbis expressam: In temporalibus Pontificie potestatem esse limitatam, et de illis posse disponere usque ad certam quandam mensuram, videlicet, quatenus finis spiri- tualis exigat.
Cum ergo ad hunc modum arcta et astricta sit Pontificie authoritas in temporalibus, cur nos in tam gravem reprehensionem incurremus, qui dicimus Summum Pontificem non habere potestatem deponendi regem nostrum, quia inde perturbatio ecclesiae, et eversio catholicorum nostrorum in bonis et possessionibus, et detrimenta plurimarum animarum provenirent? Audiat Amplitudo vestra non me, sed defensorem assertionis vestrae centra Venetos, qui sic ait: Potestas summi Pontificie limitata est, ne de rebus temporalibus disponere possit ultra exigentiam finis supernaturalis. His adiungi potest etiam excellentissimae Amplitudinis vestrae sententia: Quantum ad personas, non potest Papa, ut Papa, ordinarie temporales principes deponere, etiam iusta de causa, eo modo quo deponit episcopos, id est, tanquam ordinarius iudex, tamen potest mutare regna, et uni au- ferre, et alteri conferre, tanquam summus princeps spiritualis,si id necessarium sit ad animarum salutem. Quae verba piane firmant nostram admissionem iuramenti. Nam verba Paramenti sunt: Papam non habere authoritatem deponendi regem, aut disponenti de regnis et dominiis Maiestatis suae. Et communis intellectus apud magistratum ad nullum alium conceptum propendet, quam ad hunc, videlicet, Papam, ut Papa est. Nam non potest pertingere ad illum conceptum, videlicet, Papam tanquam summum principem spiritualem. Et cum proponitur iuramentum
---page break---