Page:EBC 1607 11 13 0712.pdf/4

From GATE
This page has been proofread

Pontificie in depositione nostri regie,tam contineri non posse in tra fines ordinis ad spiritualia sublevanda; sed excurrere ad supprimenda omnia, quae hactenus in spiritualibus bene posita fuerunt. Hinc patet, in quam lamentabilem conditionem detrudunt me illae paulo graviores, et acerbiores animadversiones: Quod ex sathanae dolis consentirem, ut fides catholica de primatu Sedia Apostolicae vel aperte, vel obscure petatur: Quod iuramentum in regno isto eo tendit, ut authoritas capitis Ecclesiae a successore Sancti Petri ad successorem Henrici 8.in Anglia transferatur: Quod hic periculum fidei subesse possit: Quod videor Sancti Petri et S. Marcellini casum aliqua ex parte imitatus: Quod non sit res parva, quae ob iuramentum istud in discrimen adducitur, sed unum ex praecipuis fidei nostrae capitibus, et religionis catholicae fundamentis; et quod debeam audire, quid Sanctus Gregorius Magnus affirmat, et quid Sanctus Leo confirmat, et attendere, quid Sanderus pronuntiaverit: et quod pro hoc uno gravissimo dogmate Ioan. Roffensis et Tho. Morus duces ad martyrium aliis extiterunt: et quod non plus sapiam, quam oportet sapere: et quod forte lapsus fuerim non ex inconsideratione, sed ex infirmitate humana, etc.
Haec legi attente, et meam vicem dolui, qubd tantus acervus notationum censoriarum apud vos construitur adversum me, qui nec capio,nec sapio, quo modo vel exigua aliqua pars detrimenti possit importari primatui summi Pontificie ex sensu, quem ego (approbante magistratu) praeposueram Paramento. Sed si verba exterius non tam gratum sonum fundere videantur; non debet tamen sensus vel intellectus verbis servire, sed verba intellectui; ut patet ex libro 5. Decretalium Gregorii, de verborum significatione.
Neque suspicari possim, qua ratione aliquod periculum fidei, ex Paramenti susceptione, creari possit; cum nihil omnino implicatum habeat, quod aliquam speciem vel formam rei, quae sit fidei formaliter, adumbraret. Nam, ut Covarruvias, Martinus ab Aspilcueta, et
---page break---