Page:EBC 1604 06 01 0408.pdf/1

From GATE
Revision as of 12:11, 2 March 2017 by Daniel Benvenuti (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC Not proofread Naples,1 jm&n 1604. Dom Jacq.de Graffi � Bellarmin. 408 / Illustrissimo ac Rever.Domino D.Roberto Bellarmino S.R.E.Cardinali Amplissimo et o...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

Naples,1 jm&n 1604. Dom Jacq.de Graffi � Bellarmin.

408

/ Illustrissimo ac Rever.Domino D.Roberto Bellarmino S.R.E.Cardinali Amplissimo et oapuae Antistiti dignissimo lacobus Graffius Capuanus felicibatem. Laborem hunc Illustrissime ac Reverendissime Cardinalis tiSi iam pridem animo destinavi,et inscripsi, ut quem in lucem edere vellem, Illustrissimi tui nominis splendore cohonestarem, aut potius, ut opus recenti ingenii foetura natum, et brevi visurum parentis occasum, veluti ad solis ortum exultaret, cum orla tui lu cem aspiceret, atque id demum in tanti praesulis tutela viveret in omnem aeternitatem, quod futurum erat,ut paulo post scriptoris sui iam senio penb confecti defleret interitum. Cui enim lucem non af ferai , qui non secus ac novum coeli sydus,non regnorum cladem, sed salutem,beatitatemque praesagiens, offusis Germaniae tenebria, toti orbi illuxistiY Cui etiam certatim lumen affundum pietas, pluri/ ^ m i s q u e in rebus spoetata religio, quare nefaria illa Septentrionalis plagae monstre, quae fovebat impunitas,ad lucem tuam se collegerunt, et in ultimos sese recessus abdiderunt, tantumque ad motum tuum timuerunt, quantum iampridem timebantur, ubi animi tui magnitudini latissimum campum virtus aperuit, ut quae aliis fuerat materia scelerum, tibi seges esset splendoris et gloriae, omnesque illae belluae, quae in turpitudine natae^ voluptatum illecebris tenebantur irretitae, suavissimo tuorum morum concentu, quibus doctrina consonabat, ad vitam � natione praescriptam revocarentur. Verum quoniam tantae virtutes una orbis parte contineri non poterant, hic etiam tibi laudum materia non deest, quotus enim quisque est, qui in tanta honoris altitudine, tantam animi demissionem non admireturY praesertim cum tuae dignitati non velificaverit ambitio, sed divini numinis aura perduxeritY Quare non est, cur prosperae fortunae aliquid acceptum referas, cum illam tibi fecerit vitae integritas, cuius pedissequa videtur fuisse bona fortuna, ut iure optimo non tu dignitatem, sed te dignitas consecuta esse dicatur.