Page:EBC 1604 06 01 0408.pdf/2

From GATE
This page has been proofread

esse arbitrabimur, quam non solum tantis honoribus aequus, verum etiam semper iisdem praetulisti. Haec igitur omnia causae fuerunt, ut tibi opus hoc qualecunque sit consecrarem, et voluti ad aram tua suspenderem, quod si te auspice divulgetur, felix reputato, me vero si observantiae in te meae, ac potius piatati arriseris, felicissimum. illud etiam magnum eo solum nomine meritissimo reputare debes, quod ad magnitudinem nominis tui alligatum est, tuumque potius quam meum videtur esse, quippe quod expressit ingens illa tua, et omni laude maior humanitas, quae iam pridem Romae meam industriam concitavit, ut tuae glorine deserviret, ut beneficiorum immortalium quae in me collocaveras, me in arduis protegendo negotiis monumentum existeret sempiternum. Huc accedit officiosa universae urbis Capuae voluntas, quae tantum se tuae virtuti, quae omnes informat ad morum integritatem, debere fatetur, ut haec veivis sui tibi responsa dicaverit, cum officiis in te suis respondere non possit. Quare hos tibi fructus attulerunt, iacta beneficiorum tuorum semina. Porro si iocunda illa frontis tuae serenitate excipientur, omnium nostrum animi quasi tellus solis radiis recreata, feliciora concipiet semina, ut fructus uberiores colligas, et laetiores. Vale ex nostro monasterio Sancti Severini de Neapoli Kalendas Iunii 1604.
Consilia et responsa casuum conscientiae, in quinque libros iuxta Decretalium numerum et ordinem distributa. Auctore D. Iacobo de Graffiis a Capua, monacho cassinensi, I.U.D. Poenitentiario maiore in civitate Neapoli, Confessariis atque poenitentibus, iisque qui in ecclesiastico foro versantur maxime utilia ac pernecessaria. Cum summariis et indice rerum et materiarum locupletissimis. Venetiis MDCIIII, apud Ioannem Guerilium.