Page:EBC 1604 06 01 0408.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Illustrissimo ac Rever. Domino D.Roberto Bellarmino S.R.E. Cardinali Amplissimo et Capuae Antistiti dignissimo lacobus Graffius Capuanus felicibatem.
Laborem hunc Illustrissime ac Reverendissime Cardinalis tibi iam pridem animo destinavi, et inscripsi, ut quem in lucem edere vellem, Illustrissimi tui nominis splendore cohonestarem, aut potius, ut opus recenti ingenii foetura natum, et brevi visurum parentis occasum, veluti ad solis ortum exultaret, cum oris tui lucem aspiceret, atque id demum in tanti praesulis tutela viveret in omnem aeternitatem, quod futurum erat, ut paulo post scriptoris sui iam senio penè confecti defleret interitum. Cui enim lucem non afferas, qui non secus ac novum coeli sydus, non regnorum cladem, sed salutem, beatitatemque praesagiens, offusis Germaniae tenebris, toti orbi illuxisti? Cui etiam certatim lumen affundum pietas, plurimisque in rebus spectata religio, quare nefaria illa Septentrionalis plagae monstrae, quae fovebat impunitas, ad lucem tuam se collegerunt, et in ultimos sese recessus abdiderunt, tantumque ad motum tuum timuerunt, quantum iampridem timebantur, ubi animi tui magnitudini latissimum campum virtus aperuit, ut quae aliis fuerat materia scelerum, tibi seges esset splendoris et gloriae, omnesque illae belluae, quae in turpitudine natae voluptatum illecebris tenebantur irretitae, suavissimo tuorum morum concentu, quibus doctrina consonabat, ad vitam a ratione praescriptam revocarentur. Verum quoniam tantae virtutes una orbis parte contineri non poterant, hic etiam tibi laudum materia non deest, quotus enim quisque est, qui in tanta honoris altitudine, tantam animi demissionem non admiretur? praesertim cum tuae dignitati non velificaverit ambitio, sed divini numinis aura perduxerit? Quare non est, cur prosperae fortunae aliquid acceptum referas, cum illam tibi fecerit vitae integritas, cuius pedissequa videtur fuisse bona fortuna, ut iure optimo non tu dignitatem, sed te dignitas consecuta esse dicatur, quem iam diu sequebatur fugientem. Qualem vero animi tui modestiam
---page break---