/ 193 (suite l)
Prima conclusio.
193(suite)
Quamvis post primum nostri parentis peccatum homo superna-
turalibus donis spoliatus remanserit, posset nihilominus in natura
lapsa sine aliquo auxilio speciali Dei excedente limites naturae,quod
^ et nunc etiam quilibet in mortali potest, peccata omnia contra legem
naturalem divisive vitare, cuilibet vehementi tentazioni incitanti ad
hujusmodi peccatum pr� quolibet momento resistere: imo et Deum ipsum
posset viribus naturae super omnia diligere, et actum contritionis na-
turalis cum proposito amplius non peccandi lethaliter producere. Eis-
dem etiam naturae viribus potest quilibet cum solo concursu generali
Dei mysteriis supernaturalibus sibi propositis actu mere naturali as-
sentiri,specie distincto ab actu fidei divinae.
Secunda Conclusio.
Licet autem hujusmodi assensus ad justificationem non suffi-
/f* ciatm sic tamen assenzienti Deus ex certa lege cum Christo Domino fac-
ta graZiam, auxiliave conferei,quibus, ut oportet ad salutem et gra-
tiam justificantem, credaZ. Gratta autem formaliter justificans est
qualitas quaedam permanens, inhaerens animae immediate, quaeque illam
reddit divinae naturae participem: cum qua etiam charitas nobis simul
infundiZur ab illa reliquisque supernaturalibus virtutibus infusis re-
aliter distincta, quae voluntati immediate inest, ejusque supernatura-
lis actus partialiter partialitate unius integrae causae cum ipsa
voluntate producit.
Tertia Conclusio.
Sed praeter habitualem explicatam gratiam, altera etiam au-
xilii gratta est, cujus communiter � Theologicis prima assignaZur di
visto in gratiam praevenientem seu exortantem, et in auxilium,seu gra?
tiam quae adjuvans appellaZur, una tamen eademque gratta est, non du
plex, nec omnino diversa, extensive quidem major non in se, sed prop-
.7^ ter effectum quem producit. Haec praeveniens gratta illustraZiones in-
tellectus, et pios voluntatis affecZus, quibus interius quis ad fidem
seu poenitentiam excitatur, comprehendit: illisque saepe liberum arbi-