Page:EBC 1601 11 0193.pdf/3

From GATE
This page has been proofread

nostrum, etiam quando torpens ac pigrum est a Deo Optimo Maximo excitatur. Quae tamen gratiae praevenientis excitatio ita communiter est a Deo, ut ex libero arbitrio hominis excitati, et ministrorum Ecclesiae multum pendere fateamur.
Quarta Conclusio.
Dividitur tamen praecipue haec auxilii gratia in auxilium efficax, et sufficiens. Sufficiens quidem illud est, quo posito ex parte principii nihil aliud, ut operetur liberum arbitrium requirit per modum actus primi, et supra, hoc id quod efficax dicitur nihil superaddit praeter denominationem quandam ab effectu, ut infallibiliter libere producendo. Quod enim auxilium efficax vel tantum sufficiens dicatur, denominatio est ab operazione sumpta, quae simul a nostra voluntate, et a gratia procedit. Ex quo cum aequalibus auxiliis omnino antecedentibus unus potest pro voluntate sua et gratia converti, cum alter pro suo solo libero arbitrio non convertatur, infallibilitas vero effectus, ex qua auxilium denominatur efficax, nullam causae liberae necessitatem imponit.
Quinta conclusio.
Adeo ad meritum seu demeritum nostrorum operum libertas in nobis requiritur, ut per actus, quos necessitati et praedeterminati producimus, proemium seu poenam mereri non possimus, quare ad meritum et libertatem ita debet indifferens esse voluntas, ut nullam divinam praediffinitionem omnino absolutam nostrorum actuum, cum libertate illorum compati posse asseramus, nedum praemotionem,seu physicam aut moralem aliquam infallibilem praedeterminationem. Unde etiam concursus Dei generalis, quo cum causis secundis semper concurrit, non est influxus aliquis praevieus in causam secundam, sed ipse Deus qualis partialis causa cum voluntate nostros actus immediate producit.
Sexta conclusio.
Donum perseverantiae in hoc consistit, quod ea Deus auxilia conferat adulto, cum quibus illum pro sua libertate cum gratia perseveratorum
---page break---