Page:EBC 1601 11 0193.pdf/2

From GATE
This page has been proofread

Prima conclusio.
Quamvis post primum nostri parentis peccatum homo supernaturalibus donis spoliatus remanserit, posset nihilominus in natura lapsa sine aliquo auxilio speciali Dei excedente limites naturae, quod et nunc etiam quilibet in mortali potest, peccata omnia contra legem naturalem divisive vitare, cuilibet vehementi tentationi incitanti ad hujusmodi peccatum pro quolibet momento resistere: imo et Deum ipsum posset viribus naturae super omnia diligere, et actum contritionis naturalis cum proposito amplius non peccandi lethaliter producere. Eisdem etiam naturae viribus potest quilibet cum solo concursu generali Dei mysteriis supernaturalibus sibi propositis actu mere naturali assentiri, specie distincto ab actu fidei divinae.
Secunda Conclusio.
Licet autem hujusmodi assensus ad justificationem non sufficiatm sic tamen assentienti Deus ex certa lege cum Christo Domino facta gratiam, auxiliave conferet, quibus, ut oportet ad salutem et gratiam justificantem, credat. Gratia autem formaliter justificans est qualitas quaedam permanens, inhaerens animae immediate, quaeque illam reddit divinae naturae participem: cum qua etiam charitas nobis simul infunditur ab illa reliquisque supernaturalibus virtutibus infusis realiter distincta, quae voluntati immediate inest, ejusque supernaturalis actus partialiter partialitate unius integrae causae cum ipsa voluntate producit.
Tertia Conclusio.
Sed praeter habitualem explicatam gratiam, altera etiam auxilii gratia est, cujus communiter a Theologicis prima assignatur di visto in gratiam praevenientem seu exortantem, et in auxilium, seu gratiam quae adjuvans appellatur, una tamen eademque gratta est, non duplex, nec omnino diversa, extensive quidem major non in se, sed propter effectum quem producit. Haec praeveniens gratta illustrationes intellectus, et pios voluntatis affectus, quibus interius quis ad fidem seu poenitentiam excitatur, comprehendit: illisque saepe liberum arbitrium
---page break---