Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/95

From GATE
Revision as of 23:11, 29 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " ipse cap. 8 lib. 2 a se fuisse compositos, dum describit quo pactoa forensi ne- gotio ad sacerdotium repente vocatus fuerat. Petrus quidem a Soto lect. 2 de necessitate conf...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



ipse cap. 8 lib. 2 a se fuisse compositos, dum describit quo pactoa forensi ne- gotio ad sacerdotium repente vocatus fuerat. Petrus quidem a Soto lect. 2 de necessitate confessionis libros duos de poenitentia non audet affirmare esse S. Ambrosii, sed communiter S. Ambrosio adscribuntur.
In secundo tomo, libri de vocatione gentium, falso tribuuntur S. Ambrosio, cum manifeste S. Prosperi sint. Certe Ambrosii esse non possunt, cum lib. 1 cap. 7 & lib. 2 cap. 8 disputet auctor aduersus Pelagianos, qui post mortem Ambrosii exorti sunt.
In tertio tomo certum est aliquas epistolas & aliquos sermones non posse esse Ambrosii. Nam in epist. 84 quae est ad Demetriadem, mentio fit Pelagianorum, qui (ut paulo ante dixi) Ambrosii esse negent, quod in ea fiat mentio Venetia- rum, quae tempore S. Ambrosii nondum conditae erant. Sed falluntur, nam per Venetias eo loco non intelligitur ciuitas Venetiarum, sed regio: coniungun- tur enim Venetiae cum Liguria, & Aemilia, sic enim loquitur auctor in prinipio epistolae »Ex omnibus Liguriae, atque Aemiliae, Venetiarumque vel caeteris finitimis Italiae partibus«, &c.
Sermones nonus, tricesimus septimus & septuagesimus secundus inueniun- tur etiam inter sermones S. augustini. Item sermo sexagesimus nonus, qui est de sancto Eusebio Vecellensi episcopo & sermo septuagesimus tertius, qui est de sancto Cypriano, inueniuntur etiam inter sermones S. Maximi, sed verbis alicubi mutatis.
Sermones vero sequentes nempe 3. 14. 30. 31. 32. 44. 47. 50. 51. 52. 53. 54. 56. 57. 58. 60. 61. 62. 66. 71. 77. 78 & 82 sun ad verbum inter sermones S. Maximi, ut plane iudicari non possit, utrum Ambrosio, vel Maximo tribui debeant. Sed cuiuscunque sint, antiqui & Sancti auctoris sunt.
Sermo nonagesimus de passione B. Agnetis dubius redditur, quoniam sanc- tus Ambrosius lib. 1 de virginibus significat, Beatae Agneti ceruicem gladio amputatam: »Stetit, inquit, orauit, ceruicem inflexit«. At illius sermonis auctor scribit B. Agneti ad paulum alligatae, ut combureretur, cum flamma diuinitus exincta esset, iussu Aspasii iudicis gladio gu􏰁ur fuisse perfossam.
Sermo quoque nonaggesimus secundus de baptismo S. Augustini longissime distat a stilo & grauita􏰁e Ambrosii; neque ullo modo credibile est, quod in eo sermone dicitur, Ambrosium saepe Deum orasse, ut eum a captionibus Au- gustini liberaret, Augustinus enim non disputando cum Ambrosio, sed eum concionantem audiendo, ad fidem Catholicam conuersus est, ut ipse idem tes- tatur lib. 5 confess. cap. 13 & lib. 6 cap. 1.