Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/94

From GATE
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 76



Tomi quarti:
Exameron, lib. 6.
De paradiso, 1.
De Cain & Abel, 2.
De Noe & Arca, 1.
De Abraham patriarcha, 2.
De Isaac & anima, 1.
De Iacob & beata vita, 2.
De Ioseph patriarcha, 1.
De benedictionibus patriarcharum, 1.
De Nabute Israelita, 1.
De Elia & ieiunio, 1.
De Tobia, 1.
De interpellatione Iob & Dauid, 3.
Apologia Dauid, 1.
De Salomone, 1.
De iis qui mysteriis initiantur, 1.
De sacramentis, 6.
De dignitate sacerdotali, 1.
Precationes ante Missam, 2.
Commentari in Psalmos 1, 35, 36, 37, 38, 39, 40, 43, 45, 47, 48, 61 & 118.
Alia Dauid apologia.
De interpellatione Dauid.

Tomi quinti:
In euangelium Lucae, libri 10.
In omnes epistolas sancti Pauli commentaria.
De fide resurrectionis acephalus.
Precationes piae.
Hymni sacri.
Canticum sanctorum Ambrosii & Augustini, quod incipit: »Te Deum laudamus«.

Obseruatio in opera S. Ambrosii:
In primo tomo Liber de virginem lapsam non videtur esse S. Ambrosii, nam cap. 8 sic loquitur auctor: »Inhaere poenitentiae usque ad extremum vitae, nec tibi praesumas ab humana die posse veniam dari, quia decipit te, qui hoc tibi polliceri voluerit, quae enim proprie contra Dominum peccasti, ab illo solo te conuenit in die iudicii expectare remedium«. Atqui haec sententia Nouatianum errorem continet & contra eam disputat S. Ambrosius in duobus libris De poenitentia, quos libros indicat