Ab anno Domini 300 ad 400
p. 77
ipse cap. 8 libri 2 a se fuisse compositos, dum describit, quo pacto a forensi negotio ad sacerdotium repente vocatus fuerat.
Petrus quidem a Soto lect. 2 De necessitate confessionis libros duos De poenitentia non audet affirmare esse S. Ambrosii, sed communiter S. Ambrosio adscribuntur.
In secundo tomo, libri De vocatione gentium falso tribuuntur S. Ambrosio, cum manifeste S. Prosperi sint.
Certe Ambrosii esse non possunt, cum libro 1 cap. 7 & libro 2 cap. 8 disputet auctor aduersus Pelagianos, qui post mortem Ambrosii exorti sunt.
In tertio tomo certum est aliquas epistolas & aliquos sermones non posse esse Ambrosii.
Nam in epistola 84 quae est ad Demetriadem, mentio fit Pelagianorum, qui (ut paulo ante dixi) Ambrosio noti non fuerunt.
Sunt etiam, qui epistolam 82 ad Vercellenses, S. Ambrosii esse negent, quod in ea fiat mentio Venetiarum, quae tempore S. Ambrosii nondum conditae erant.
Sed falluntur, nam per Venetias eo loco non intelligitur ciuitas Venetiarum, sed regio: coniunguntur enim Venetiae cum Liguria, & Aemilia, sic enim loquitur auctor in prinipio epistolae »Ex omnibus Liguriae, atque Aemiliae, Venetiarumque vel caeteris finitimis Italiae partibus«, &c.
Sermones nonus, tricesimus septimus & septuagesimus secundus inueniuntur etiam inter sermones S. Augustini.
Item sermo sexagesimus nonus, qui est de sancto Eusebio Vercellensi episcopo & sermo septuagesimus tertius, qui est de sancto Cypriano, inueniuntur etiam inter sermones S. Maximi, sed verbis alicubi mutatis.
Sermones vero sequentes nempe 3. 14. 30. 31. 32. 44. 47. 50. 51. 52. 53. 54. 56. 57. 58. 60. 61. 62. 66. 71. 77. 78 & 82 sunt ad verbum inter sermones S. Maximi, ut plane iudicari non possit, utrum Ambrosio, vel Maximo tribui debeant.
Sed cuiuscunque sint, antiqui & sancti auctoris sunt.
Sermo nonagesimus de passione B. Agnetis dubius redditur, quoniam sanctus Ambrosius libro 1 De virginibus significat, beatae Agneti ceruicem gladio amputatam:
»Stetit«, inquit, »orauit, ceruicem inflexit«.
At illius sermonis auctor scribit B. Agneti ad palum alligatae, ut combureretur, cum flamma diuinitus extincta esset, iussu Aspasii iudicis gladio guttur fuisse perfossum.
Sermo quoque nonagesimus secundus de baptismo S. Augustini longissime distat a stilo & grauitae Ambrosii, neque ullo modo credibile est, quod in eo sermone dicitur, Ambrosium saepe Deum orasse, ut eum a captionibus Augustini liberaret.
Augustinus enim non disputando cum Ambrosio, sed eum concionantem audiendo, ad fidem catholicam conuersus est, ut ipse idem testatur libro 5 Confessionum cap. 13 & libro 6 cap. 1.