Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/86

From GATE
Revision as of 22:34, 29 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " nymus horum librorum non meminit; & in posteriore inuenitur fragmentum valde magnum ex lib. 8 de Trinitate; quae sunt argumenta, quod libri isti non sunt Hilarii, sed alteri...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



nymus horum librorum non meminit; & in posteriore inuenitur fragmentum valde magnum ex lib. 8 de Trinitate; quae sunt argumenta, quod libri isti non sunt Hilarii, sed alterius, qui Hilarium imitari voluerit. Libri certe graues sunt, & docti, & Hilarii spiritus & eloquentia non indigni.
Una superest quaestio, an liber primus aduersus Constantium Imp. sit scripts ipso Constantio uiuente, an post eius mortem. Sanctus Hieronymus lib. de Script. Eccles. dicit, unum librum scriptum esse Constantio uiuente, alte- rum post eius obitum; & nisi is, qui primus nunc extat, sit scriptus Constantio mortuo, nullus erit illo mortuo scriptus; nam alii duo citra controuersiam scrip- ti sunt uiuente Constantio. Erasmus hoc argumento ductus, primum librum existimat scriptum esse post obitum Constantii. Cardinalis Baronius tomo ter- tio Annalium pag. 714 & 715 contendit omnes tres libros scriptos esse uiuo adhuc Imperatore Constantio & librum quem sanctus Hieronymus testatur post obitum Constantii scriptum, non extare; & rationem adducit, quia sanc- tus Hilarius in hoc libro scribit se per hanc liberrimam confessionem tendere ad martyrium, & animat alios ad martyrium per eandem libertatem loquendi: »Ponamus, inquit, animas pro ouibus, quia fures introierunt, & leo saeuiens circumit. Ad martyrium per has voces exeamus, quia Angelus Satanae trans- figurauit se in Angelum lucis. Clament pastores, quia mercenarii fugerunt«. At si iam persecutor erat mortuus, ridicula videtur Hilarii iactantia. Deinde scribit, se ita loqui cum Constantio, ut Io. Baptista loquebatur cum Herode. At Ioannes Baptista Herodi viuenti, non mortuo, dicebat: »Non licet tibi habere uxorem fratris tui«. Praeterea ipse Hilarius descrbit tempus, quo hunc librum scripsit, & dicit ante annos quinque missos fuisse in exilium pulsi sunt anno 19 Constantii, tempore Concilii Mediolanensis, ergo scripsit Hilarius librum illum anno Constantii 24 quo anno Constantius viuebat. Obiit enim ad initium anni 25. Sed fortasse possunt hae sententiae conciliari, si dicamus, Hilarium scripsisse librum illum ex Gallia, cum putaret, Constantium adhuc viuere, sed vere mortuus esset, constat enim ex Sulpitio in secundo de sacra historia, & ex S. Hieronymo in Chronico & ex ipso Card. Baronio, sanctum Hilarium rediisse in Galliam, paulo antequam Constantius moreretur; & quia res in 􏰁am remota regione gestae continuo resciri non possunt, facile concurrere potuit fi- nis scriptionis Hilarii, cum fine vitae Constantii. Itaque immerito Erasmus in annotationibus marginalibus irridet Hilarium, quasi Constantio minetur au- dacter, sed post mortem eius.