Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/83

From GATE
Revision as of 22:11, 29 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " omnia scribendo nimis longam orationem suam facere; alioqui si obiectio illa vim ullam habere, possemus de Scriptoribus Euangeliorum etiam dubitare; multa enim Ma􏰁haeus &...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



omnia scribendo nimis longam orationem suam facere; alioqui si obiectio illa vim ullam habere, possemus de Scriptoribus Euangeliorum etiam dubitare; multa enim Ma􏰁haeus & Marcus omiserunt in vita & rebus gestis Christi re- ferendis, quae Lucas non omisit; multaquoque omisit Lucas quae Ma􏰁haeus & Marcus non omiserunt; multa denique & grauissima Ioannes scripsit, quae tres Euangelistae praetermiserunt.
De Symbolo Athanasii Ecclesia ipsa Catholica testimonium perhibet, dum illud sub nomine Athanasii in diuinis officiis recitandum proponit; neque id facti sine ueterum Patrum testimonio. Sanctus enim Augustinus tractatu in Psalm. 120 sic loquitur explicans illud: »Oer duen sik bib uret te«. De hoc sole Pater Athanasius Alexandrinus episcopus ita pulchre locutus est: »Filius, inquit, Dei a Patre solo est, non factus, nec creatus, sed genitus«.
Tribuuntur sancto Athanasio a nonnullis commentaria in <***> epistolas S. Pau- li. Sed ea Theophylacti sunt, non Athanasii.


De Serapione

Serapion episcopus Thmuseos a S. Athanasio ordinatus. Vir fuit S. Antonio charus, ut scribit S. Hieron. in lib. de Script. Eccl.</i. scripsit librum contra Manichaeos, qui extat apud Henricum Canisium tomo quinto antiquae lectio- nis; scripsit de Psalmorrum titulis, & epistolas ad diuersos; teste sancto Hie- ronymo in lib. de Script. Eccles. Sed non videntur extare.


De Julio Materno Firmico – (340)

Iulius Maternus Firmicus floruit tempore filiorum Constantini Magni, ad quos scripsit egregium librum de mysteriis & erroribus profanarum religionum. Ex- tat hic liber in Bibliotheca sanctorum Patrum tomo quarto.


De Lucifero Calaritano – (350)

Lucifer Episcopus Calaritanus Athanasii aequalis, ita zelo fidei catholicae ar- dens fuit, ut a sancti Patribus, etiam post schisma factum, & sectam Lucife- rianam post se relictam, non nisi timide & dubitanter arguatur Sanctus Am- brosius in Oratione de obitu Satyri: »Lucifer, inquit, se a nostra tunc temporis communione seiunxerat, quamquam pro fide exulauit, & fidei suae reliquit haeredes«. Sanctus Hieronymus in Dialogo contra Luciferianos prope finem: »Ventum est, inquit, ad asperrimum