Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/82

From GATE
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 64



Romae extare diplomata pontificia, in quibus veritas illius sanguinis declaratur. Et certe si pontifex illo tempore secus censuisset, tandiu sanguis ille conseruatus non fuisset. Scribit etiam Matt􏰁haeus Parisiensis in Henrico III Angliae rege, pag. 713, in meo codice, missum fuisse a patriarcha Hierosolymitano vasculum cum vero sanguine Christi ad eundem regem & susceptum cum incredibili celebritate, episcopis praedicantibus & rationem reddentibus de veritate illius sanguinis.
De epistolis Athanasii ad Marcum papam & Marci papae ad Athanasium, constat ex ratione temporis, eas epistolas esse supposititias, ut dicemus infra in obseruatione ad Gratianum.
Libri septem De unita Deitate Trinitatis, non mihi videntur Athanasii, quia Latine scripti videntur non ex Graeco versi, ut patet, tum ex stilo, tum quia aliquoties auctor significat, quo modo dicantur apud Graecos quae ipse Latine scripsit ut libro 6: »Maledictus«, inquit, »qui hanc Dei natiuitatem ex nullis extantibus phantasma esse confitetur, quod Graeci ἐξ μὴ ὄντων appellant« & libro 7 in ultimis verbis: »Ac per hoc«, inquit, »unita est Patris & Filii & Spiritus sancti substantia, quam Graeci dicunt ὁμοούσιον«. Deinde refellit hic auctor nominatim Urbicum Potentinum, qui Eunomii discipulus fuit. Non videtur autem credibile, Athanasium potuisse confutare discipulum Eunomii, cum ipsum Eunomium, non Athanasius, sed Basilius, qui Athanasio iunior erat, primus confutauerit.
Praeter libros, qui in his quatuor tomis continentur, extat seorsim Vita sancti Antonii & Symbolum, quod incipit »Quicumque vult saluus esse«  quae sancti Athanasii opera esse vera & germana non dubitamus. Quod enim sanctus Athanasius scripserit vitam sancti Antonii testatur sanctus Hieronymus in libro De scriptoribus ecclesiasticis in »Antonio«, in »Euagrio« & in »Athanasio«, testatur etiam sanctus Gregorius Nazianzenus oratione in Athanasium & sanctus Augustinus libro 8 Confessionum cap. 6. Quod autem ea, quae nunc extat, sit illa ipsa, cuius meminit sanctus Hieronymus & sanctus Augustinus, perspicuum est ex eo quod est reuera insigne volumen, ut eam uocat sanctus Hieronymus & continet magna illa miracula, quorum meminit sanctus Augustinus, & habet reuelationem illam de anima Ammonis, quam ex vita a sancto Athanasio scripta referunt Palladius in Historia Lausiaca cap. 8 & Socrates in Historia libro 4 cap. 18. Neque potest contra obiici, nisi quod in hac vita non fiat mentio Pauli primi eremitae, & aliarum rerum, quae narrantur a sancto Hieronymo in Vita S. Paul. primi eremitae. Sed responderi potest, Athanasium, non omnia, quae ad vitam S. Antonii pertinebant, assecutum fuisse, vel non omnia quae acceperat, in mentem venisse illi, cum scriberet, vel etiam noluisse