Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/83

From GATE
This page has not been proofread



Ab anno Domini 300 ad 400

p. 65



omnia scribendo nimis longam orationem suam facere, alioqui si obiectio illa vim ullam haberet, possemus de scriptoribus euangeliorum etiam dubitare, multa enim Matt􏰁haeus & Marcus omiserunt in vita & rebus gestis Christi referendis, quae Lucas non omisit, multa quoque omisit Lucas quae Matt􏰁haeus & Marcus non omiserunt, multa denique & grauissima Ioannes scripsit, quae tres euangelistae praetermiserunt.
De Symbolo Athanasii ecclesia ipsa catholica testimonium perhibet, dum illud sub nomine S. Athanasii in diuinis officiis recitandum proponit, neque id facit sine ueterum patrum testimonio. Sanctus enim Augustinus tractatu in Psalmum 120 sic loquitur explicans illud: »Per diem sol non uret te«. De hoc sole Pater Athanasius Alexandrinus episcopus ita pulchre locutus est: »Filius«, inquit, »Dei a Patre solo est, non factus, nec creatus, sed genitus«.
Tribuuntur sancto Athanasio a nonnullis commentaria in omnes epistolas S. Pauli, sed ea Theophylacti sunt, non Athanasii.


[87.] De Serapione

Serapion episcopus Thmuseos a S. Athanasio ordinatus. Vir fuit S. Antonio charus, ut scribit S. Hieronymus in libro De scriptoribus ecclesiasticis. Scripsit librum Contra Manichaeos, qui extat apud Henricum Canisium tomo quinto antiquae lectionis. Scripsit De Psalmorum titulis, & epistolas ad diuersos; teste sancto Hieronymo in libro De scriptoribus ecclesiasticis. Sed non videntur extare.


[88.] De Julio Materno Firmico – 340

Iulius Maternus Firmicus floruit tempore filiorum Constantini Magni, ad quos scripsit egregium librum De mysteriis & erroribus profanarum religionum. Extat hic liber in Bibliotheca sanctorum Patrum tomo quarto.


[89.] De Lucifero Calaritano – 350

Lucifer Episcopus Calaritanus Athanasii aequalis, ita zelo fidei catholicae ardens fuit, ut a sancti patribus, etiam post schisma factum, & sectam Luciferianam post se relictam, non nisi timide & dubitanter arguatur Sanctus Ambrosius in Oratione de obitu Satyri: »Lucifer«, inquit, »se a nostra tunc temporis communione seiunxerat, quamquam pro fide exulauit, & fidei suae reliquit haeredes«. Sanctus Hieronymus in Dialogo contra Luciferianos prope finem: »Ventum est«, inquit, »ad asperrimum