Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/82

From GATE
Revision as of 22:09, 29 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " Romae extare diplomata Pontificia, in quibus veritas illius sanguinis declara- tur. Et certe si Pontifex illo tempore secus censuisset, tandiu sanguis ille conse- ruatus non...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



Romae extare diplomata Pontificia, in quibus veritas illius sanguinis declara- tur. Et certe si Pontifex illo tempore secus censuisset, tandiu sanguis ille conse- ruatus non fuisset. Scribit etiam Ma􏰁haeus Parisiensis in Henrico III Angliae Rege, pag. 713, in meo codice, missum fuisse a Patriarcha Hierosolymitano vas- culum cum vero sanguine Christi ad eundem Regem & susceptum cum incre- dibili celebritate, episcopis praedicantibus & rationem reddentibus de veritate illius sanguinis.
De epistolis Athanasii ad Marcum papam & Marci Papae ad Athanasium, cons- tat ex ratione temporis, eas epistolas esse supposititias, ut dicemus infra in ob- seruatione ad Gratianum.
Libri septem de unit Deitate Trinitatis, non mihi videntur Athanasii, quia La- tine scripti videntur non ex Graeco versi, ut patet, tum ex stilo, tum quia ali- quoties auctor significat, quo modo dicantur apud Graecos quae ipse Latine scripsit ut lib. 6 »Maledictus, inquit, qui hanc Dei natiuitatem ex nullis extan- tibus phantasma esse confitetur, quod Graeci ex me onton appellant« & lib. 7 in ultimis verbis: »Ac per hoc, inquit, unita est Patris & Filii & Spiritus sancti substantia, quam Graeci dicunt homoousion. Deinde refellit hic auctor nomi- natim Urbicum Potentinum, qui Eunomii discipulus fuit. Non videtur autem credibile, Athanasium potuisse confutare discipulum eunomii, cum ipsum Eu- nomium, non Athanasius, sed Basilius, qui Athanasio iunior erat, primus con- futauerit.
Praeter libros, qui in his quatuor tomis continentur, extat seorsim vita sancti Antonii & Symbolum, quod incipit »Quicumque vult saluus esse« quae sanc- ti Athanasii opera esse vera & germana non dubitamus. Quod enim sanctus Athanasius scripserit vitam sancti Antonii testatur sanctus Hieronymus in lib. de Script. Eccles. in Antonio, in Euagrio & in Athanasio; testatur etiam sanctus Gregorius Nazianzenus oratione in Athanasium & sanctus Augusti- nus lib. 8 confess. cap. 6. Quod autem ea, quae nunc extat, sit illa ipsa, cuius meminit sanctus Hieronymus, & sanctus Augustinus, perspicuum est ex eo quod est reuera insigne volumen, ut eam uocat sanctus Hieronymus & continet magna illa miracula, quorum meminit sanctus Augustinus; & habet reuelationem illam de anima Ammonis, quam ex vita a sancto Athanasio scrip- ta referunt Palladius in historia Lausiaca cap. 8 & Socrates in hist. lib. 4 cap. 18. Neque potest contra obiici, nisi quod in hac vita non fiat mentio Pauli primi Eremitae, & aliarum rerum, quae narrantur a sancto Hieronymo in vita S. Paul. primi Eremitae. Sed responderi potest, Athanasium, non omnia, quae ad vitam S. Antonii pertinebant, assecutum fuisse, vel non omnia quae acce- perat, in mentem venisse illi, cum scriberet, vel etiam noluisse