Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/81

From GATE
Revision as of 22:07, 29 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " tamen introducitur Athanasius diaconus disputans cum Ario presbytero; at ex historicis constat, Athanasium factum esse Episcopum Alexandrinum anno 21 Constantini Magni. <br>...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



tamen introducitur Athanasius diaconus disputans cum Ario presbytero; at ex historicis constat, Athanasium factum esse Episcopum Alexandrinum anno 21 Constantini Magni.
Praeterea Arius obiit morte turpissima anno 31 Constantini, omnium consen- su; quomodo ergo disputaturus adducitur anno secundo Constantii? Denique in hac disputatione mentio sit Photini haeretici, quasi ab ipso Arius haereses didicisset; at Photinus posterior Ario fuit, ut ex sancto Hieronymo colligitur lib. de Script. Eccles. Denique videtur omnino haec disputatio, dialogus ille esse, quem a se scriptum fuisse Vigilius episcopus Tridentinus testatur lib. 5 contra Eutichem.
Liber de Passione imaginis domini, citatur in secunda Nicaena Synodo, act. 4 ubi totus hic liber legitur & recipitur sub nomine sancti Athanasii, sed non videtur esse sancti Athanasii huius de quo nunc agimus, sed alterius multo re- centioris. Scribit enim Sigebertus in Chronico, accidisse hoc miraculum anno domini 766 eo tempore videlicet, quo quaestio agitabatur de cultu sacra- rum imaginum: voluit enim hoc tam insigni miraculo Deus confundere haere- ticos iconoclastas. Illud autem obseruandum est, illa ultima uerba, cap. 7 »Haec est vera & vehementer credula ratio de cruore lateris Domini nostri Saluatoris qui profluxit de sancta imagine eius, quae crucifixa est in Syria in Beryto ciui- tate; hic est sanguis ille dominicus, qui apud plerosque repertus esse dicitur, nec aliter aestimandum est a vere Catholicis, praeter id quod scribitur a nobis quasi ex carne & sanguine Christi aliquid possit in mundo inueniri, nisi illud quod in ara altaris per manus sacerdotum quotidie spiritualiter efficitur«, &c. Ist, inquam, ultima uerba non haberi in codice Graeco Concilii Nicaeni secun- di; neque in versione Anastasii Bibliothecarii; sed esse addita ab aliquo, post disputationem habitam de sanguine Christi coram Pio II Pontifice Maximo; quod etiam apparet ex varietate stili istius conclusionis a reliqua narratione. Quod autem auctor huius additionis dicit, a veris Catholicis non debere cre- di esse alium sanguinem Domini super terram, nisi illum, qui consecratur in altari; repugnat traditioni Ecclesiae Mantuanae, quae gloriatur habere se, de sanguine illo, qui de latere Domini fluxit; eumque verum esse Domini sangui- nem, declaratum fuisse a Leone III Pontifice ante annos octingentos. Scribunt enim historici plurimi, ut annales antiqui Francorum, Ado Viennensis, Aimoi- nus, Rhegino, Abbas Urspergensis, & alii, Leonem Pontificem, Carolo Magno id petente, contulisse se Mantuam, ut de veritate sanguinis Domini miraculis multis ibi coruscante iudicaret; atque inde in Franciam ad Carolum perrexis- se. Et quamuis historici non explicent qualis fuerit sententia Pontificis; tamen Card. Baronius, tomo 9 Annalium, ad annum Domini 804 scribit,