Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/80

From GATE
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 62



in personam Athanasii & alicuius Ariani, & utrum sit Ab Athanasio, an ab alio scriptus, non facile iudicari potest.

Tomi quarti:
Quaestiones ad Antiochum principem.
De definitionibus theologicis.
Disputatio cum Ario Laodicaeae habita.
Exhortatio ad monachos.
De passione imaginis Domini.
Ad Marcum papam epistola.
Marci papae responsio.
Ad Serapionem de sancto Spiritu epistola.
De unitate Deitate Trinitatis, libri septem.
Synopsis totius Scripturae.

Obseruatio in tomum quartum.
In hoc tomo nihil fere est, quod vere sit Athanasii.
Quaestiones ad Antiochum Athanasii esse non possunt, nam quaest. 23 citat auctor magnum Athanasium & ab eo dissentit. Quaest. 108 dicit, Romanos esse Francorum genus, ex quo apparet, auctorem esse recentem. Franci enim dicuntur omnes occidentales in regnis Turcarum. Quaest. 129 citatur sanctus Gregorius Theologus, qui tamen posterior est Athanasio. Multo minus Athanasii sunt quaestiones quadraginta sex, quae in aliis codicibus inueniuntur, nam in iis citantur ut antiqui patres, Epiphanius, Gregorius Nissenus, & alii.
Liber de definitionibus theologicis non videtur esse sancti Athanasii, quia in cap. de Actu, citat ad confirmandam suam sententiam sanctum Gregorium Nyssenum, his verbis: »Actus« quemadmodum sanctus Gregorius Nyssenus inquit: »est naturalisé cuiusque rei«, &c. At credibile est Gregorium Nyssenum nondum scribere coepisse, quando Athanasius obiit, obiit enim Athanasius sub Valente, Gregorius autem sub Theodosio scribere coepit, ut probabiliter colligitur ex libro sancti Hieronymi De scriptoribus ecclesiasticis. Scripsit enim eum librum sanctus Hieronymus anno 15 Theodosii, ut ipsemet testatur in extremo libro, & in eodem libro dicit, a Gregorio Nysseno lectum sibi fuisse librum, quendam a se compositum, ante paucos annos. Adde quod in hoc libro de definitionibus, tam distincte loquitur auctor de duabus naturis Christi in una hypostasi, ut omnino scripsisse videatur post concilium Chalcedonense.
Disputatio cum Ario Laodicaeae habita, non potest esse Athanasii vera disputatio, dicitur enim habita anno secundo Constantini, &