Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/79

From GATE
Revision as of 22:03, 29 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " In passionem & crucem Domini. <br> Ad Serapionem Episcopum Tmusaeos epistola. <br> In illud »Quicunque dixerit verbum«, &c. <br> Disputatio in Nicaeno Concilio contra Ariu...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



In passionem & crucem Domini.
Ad Serapionem Episcopum Tmusaeos epistola.
In illud »Quicunque dixerit verbum«, &c.
Disputatio in Nicaeno Concilio contra Arium.
Homilia de semente.
Declaratio Leuitici de diuersa eiusdem rei nomenclatura.

Obseruatio in tomum tertium:
Liber qui hic dicitur de interpretatione Psalmorum videtur esse ille, quem santus Hieronymus vocat de titulis Psalmorum, in lib. de Script. Eccles. in Athanasio; nam Cassiodorus quoque hunc eundem librum vocat de titulis Psalmorum, id est, de varia excellentia Psalmorum.
Sermo de sanctissima Deipara, non videtur esse sancti Athanasii, sed alicuius posterioris, qui post concilium tertium & quartum, imo etiam sextum, florue- rit: ita enim accurate disputat de unione diuinae & humanae naturae in una hypostasi; nec non de appellatione Deiparae, quod Virgini ea appellatio iure conueniat, & denique de duabus voluntatibus & operationibus unius volen- tis & operantis Christi; ut dubitari non possit, quin iste auctor viderit decreta Conciliorum contra Nestorium, Eutychetem & Monothelitas. Ac (ut recte ra- tiocinatur Card. Baronius tomo primo Annalium ad annum Christi 48) si hic sermo esset Athanasii, sine dubio citatus fuisset a sancto Cyrillo & a Patribus tertiae, quartae & sextae Synodi ad conuincendos haereticos. Videmus autem non citari unquam hunc sermonem, sed libros de Incarnatione, ubi non tam aperte Athanasius loquitur. Adde, quod in hoc sermone auctor dicit, a􏰁ri- buta Dei non esse ipsam substantiam Dei, sed circa substantiam versari: quod valde improprie dictum est, & alienum a consuetudine sancti Athanasii, qui valde considerare loqui solet. Adde ultimo, quod in explicatione vocabuli ou- sia, dicit vocem isía significare qualitatem: at Graecis isotes est aequalitas, non isía, & tota illa deductio vocis ousía a voce isos, est leuor quam ut Athanasium decere videatur.
Disputatio Athanasii cum Ario, quae in hoc tomo habetur, non est habita in Concilio Nicaeno, ut inscriptio indicare videtur; sed est habita in Monaste- rio aliquo, ut ex initio disputationis intelligi potest; neque est habita proprie cum ipso Ario, sed cum aliquo eius discipulo, ut perspicuum est ex illius ver- bis: »Dereoebte ex radice, Christo inimici Arii, bellua sub humana specie ad nos insiluit«. Neque obstat, quod postea, qui disputat, dicatur Arius: ponitur enim Arius pro Arianus: quo modo in eadem disputatione, non semel ponitur nomen Sabellii, pro nomine Sabelliani. Utrum haec fuerit vera disputatio, an dialogus conscriptus