Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/78

From GATE
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 60



proprie & castigate de eiusmodi mysteriis loqui solet. Proinde non videtur eiusmodi scripto sancto Athanasio tribuenda.

Tomi secundi:
Apologia ad Constantium.
Apologia de fuga sua.
Epistola ad omnes orthodoxos.
De sententia Dionysii Alexandrini.
De decretis Nicaenae synodi contra Eusebium.
Apologia contra Arianos secunda.
Ad Serapionem epistola.
Ad solitariam vitam agentes epistola.
Ad Iouianum imperatorem epistola.
De synodis Arimini & Seleuciae.
Ad Dracontium episcopatum fugientem epistola.
Ad episcopos Africae epistola.

Obseruatio in Tomum secundum.
In hoc secundo tomo nihil est, de quo aut ego ambigam, aut alios ambigere sciam. Illud unum admonendum duxi, quod sanctus Hieronymus in libro De scriptoribus ecclesiasticis scribit, extare etiam librum Athanasii contra Valentem & Ursacium, recte accipi posse de libro inscripto De synodis Arimini & Seleuciae, in illis enim contra Valentem & Ursacium proprie scribitur.
Sunt etiam in hoc tomo duae breues epistolae post epistolam ad Iouianum imperatorem, quae nescio cur in indice sint praetermissae.

Tomi tertii: De incarnatione Verbi.
De natura humana suscepta.
De incarnatione Christi.
De salutari aduentu Christi contra Apollinarem.
Contra omnes haereses sermo.
Ad Maximum philosophum oratio.
In illud »Profecti in pagum, inuenietis pullum«.
In passionem Saluatoris.
Ad Marcellinum de interpretatione Psalmorum.
De virginitate, siue De meditatione.
Testimonia ex scriptura de naturali communione similis essentiae trium personarum.
Ad omnnes ubique per Aegyptum & Syriam, &c.
Refutatio contra hypocrisim Meletii.
De sanctissima deipara Maria.