Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/76

From GATE
Revision as of 12:04, 23 June 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 58



[84.] De sancto Oresiesi – 340

Resiesis onachus aequalis S. Pachomii scripsit (Gennadio teste in libro de viris illustribus) librum diuino sale conditum, de Instructione vitae monasticae; hic liber extat in Bibliotheca SS. Patrum, editionis secundae tomo quarto.


[85.] De sancto Machario seniore – 340

Sanctus Macharius senior S. Antonii discipulus & S. Pachomii, atque Oresiesis aequalis, scripsit homilias quinquaaginta ad Monachos, quae extant in Bibliotheca sanctorum Patrum tomo secundo editionis secundae.


[86.] De sancto Athanasio – 340

Sanctus Athanasius episcopus Alexandrinus, sub eodem Constantino florete coepit & sub Valente Imperatore migrauit ad Dominum, teste sancto Hieronymo de Script. Eccles. opera S. Athanasii quatuor tomis continentur, nectamen sunt omnia, meminit enim sanctus Hieronymus duorum librorum contra gentes & libri unius contra Valentem & Ursacium, & alterius de Psalmorum titulis, & etiam de vita S. Antonii, qui tamen libri in his quartuor tomis desiderati videntur, nisi forte mutata sint nomina, ut mox dicemus.

Tomi primi:
Oratio contra idola,
De incarnatione Verbi eiusque ad nos aduentu.
Ad Epictetum episcopum Corinthiorum epistola.
Expositio fidei.
Liberii episcopi Romani ad Athanasium epistola.
Athanasii Responsio.
Ad Antiochenses epistola.
De aeterna substantia filii & Spiritus sancti cum Deo.
Oratio quod Christus sit unus.
Ad Adelphium fratrem contra Arianos.
Orationes quatuor contra Arianos.
In hoc dictum: »Ex Deo Deus est Verbum«.
In hoc dictum: »Omnia mihi tradita sunt«, &c.
Compendium e superioribus contra eos qui dicunt Spiritum sanctum esse creaturam.