Ab anno Domini 300 ad 400
p. 57
ecclesiasticis in Pamphilo testatus sit, a sancto Pamphilo scriptam fuisse Apologiam pro Origene, tamen idem sanctus Hieronymus libro 2 in »Ruffinum«, se postea comperisse dicit, Apologiam illam esse partem Apologiae Eusebii pro eodem origene, cui Ruffinus mutauerat titulum, & hoc ipsum probat testimonio Eusebii, qui sanctum Pamphilum nihil scripsisse asseruit praeter epistolas aliquot.
Porro Eusebium hunc Caesariensem Arianum haereticum fuisse testatur sanctus Athanasius in libro De decretis Nicaenae synodi, testatur sanctus Hieronymus in utroque libro Aduersus Ruffinum, ubi Eusebium hunc non solum haereticum Arianum, sed nunc signiferum, nunc principem Arianorum vocat, testatur septima synodus Actio 5, ubi primum legati apostolici, deinde tota synodus reiiciunt auctoritaatem Eusebii Pamphili, tamquam haeretici Ariani.
Quare mirum est, cur aliqui moderni Eusebium hunc tanto ardore defendere velint.
[81.]
De Iuvenco poëta christiano – 330
Iuuencus presbyter scripsit Constantino imperante libros quatuor carminum, quibus euangelicam historiam complexus est.
Laudat hoc opus sanctus Hieronymus tum in libro De scriptoribus ecclesiasticis, tum in epistola ad Magnum, tum etiam in Commentario ad cap. 7 Matthaei.
Extant hi libri in 8 tomo Bibliothecae Sanctorum Patrum editionis secundae.
[82.]
De sancto Antonio abbate – 330
Sanctus Antonius abbas eodem imperatore Constantino floruit, scripsitque epistolas septem lingua Aegyptiaca, sed sensu & spiritu apostolico, ut sanctus Hieronymus testatur in libro De scriptoribus ecclesiasticis.
Extant epistolae S. Antonii in Bibliotheca Sanctorum Patrum.
Addit Ioannes Trithemius in libro suo De scriptoribus ecclesiasticis scriptos fuisse ab eodem magno Antonio duos libros sermonum, qui pariter nunc extant in Bibliotheca Sanctorum Patrum.
Sed mirum est Trithemium non aduertisse, in sermonibus illis citari Basilium, Gregorium Nyssenum, Ioannem Chrysostomum, Nilum, Photium & alios, qui multis annorum centuriis posteriores fuerunt S. Antonio abbate, de quo nos loquimur.
[83.]
De S. Pachomio – 340
Sanctus Pachomius ex milite gentili monachus probatissimus effectus, S. Antonii aequalis, & forte discipulus, scipsit Regulam monachorum, angelo dictante, quae extat inter opera Ioannis Cassiani, Romae excusa.