Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/77

From GATE
This page has not been proofread



Ab anno Domini 300 ad 400

p. 59



Observatio in libros primi tomi:
Oratio contra idola, & liber De incarnatione Verbi videntur esse duo libri Contra gentes, quorum sanctus Hieronymus meminit. Nam initio libri De incarnatione Athanasius dicit, se hactenus disputasse contra idola, nunc sequi, ut disputet de incarnatione Verbi, ut plane appareat duo illa opera esse coniuncta & unum esse partem alterius. Utrunque autem est contra gentiles & refertum testimoniis gentilium.
Quare mirum est cur unum dicatur oratio & alterum dicatur liber, cum utrunque sit disputatio contra idola & pro Christo aduersus gentes.
In eodem primo tomo est quaedam expositio fidei, de qua num sit Athanasii, ambigo, tum quia diuersa est a Symbolo Athanasii, nec scio cur duas expositiones fecerit, tum maxime, quia haec videtur illi contraria: in hac enim dicitur, tres personas diuinas non esse tres subsistentias, seorsim distinctas: in illo autem Symbolo dicitur, alia est persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti, & Graece, alia hypostasis, idest, subsistentia, testatur enim sanctus Gregorius Nazianzenus, Oratione in Athanasium extrema, ab Athanasio fuisse declaratum, intelligi a Latinis per nomen personae, quod a Graecis per nomen hypostasis, & Graecos dicere tres hypostases, Latinos tres personas.
In eodem tomo habetur epistola Liberii Papae ad Athanasium & responsio Athanasii ad Liberium, sed neutra videtur conuenire auctori, cui tribuitur. Liberius enim ita scribit ad Athanasium, ac si dubitet de eius fide, & iubet illum anathema dicere Sabellio & Ario, deinde addit rationem: »Ut ego securior efficiar, tuaque mandata inhaesitanter ob eam«. At neque credibile est, Liberium unquam dubitasse de fide S. Athanasii, neque etiam ita se illi subiecisse, ut mandata eius obiturum se polliceretur. Adde, quod epistola, quae tribuitur Liberio incipit per »Ergo«, sine interrogandi nota, ut conclusio potius epistolae, quam epistola esse videatur.
Responsio quoque Athanasii non habet formam epistolae, sed simplicis confessionis fidei: neque confessio concepta est verbis satis propriis, praesertim ubi dicit: »Illa caro suspensa est in cruce, non ipse: in illa omnes humanas passiones, ut homo sustinuit, non ipse«. At negari non debet, ipsum Christum, siue etiam ipsum Deum crucifixum in carne, sic enim loquitur sanctus Petrus: »Christo igitur in carne passo« & »Christus passus est pro nobis«, et sanctus Paulus: »Humiliauit semetipsum factus obediens usque ad mortem« & »nunquam Dominum gloriae crucifixissent«. Sanctus vero Athanasius maxime proprie & castigate de