Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/75

From GATE
This page has not been proofread



Eccles. in Pamphilo testatus sit, a sancto Pamphilo scriptam fuisse Apo- logiam pro Origene, tamen idem sanctus Hieronymus lib. 2 in Ruffinum, se postea comperisse dicit, Apologiam illam esse partem Apologiae Eusebii pro- bat testimonio Eusebii, qui sanctum Pamphilum nihil scripsisse asseruit prae- ter epistolas aliquot.
Porro Eusebium hunc Caesariensem Arianum haereticum fuisse testatur sanc- tus Athanasius in libro de Decretis Nicaenae Synodi, testatur sanctus Hierony- mus in utroque libro aduersus Ruffinum, ubi Eusebium hunc non solum haere- ticum Arianum, sed nunc signiferum, nunc Principem Arianorum vocat; testa- tur septima Synodus reiiciunt auctoritaatem Eusebii Pamphili, tamquam hae- retici Ariani. Quare mirum est, cur aliqui moderni Eusebium hunc tanto ardore defendere velint.


De Iuvenco poeta christiano – (330)

Iuuencus presbyter scripsit Constantino Imperante libros quatuor carminum, quibus Euangelicam historiam complexus est. Laudat oc opus sanctus Hie- ronymus tum in libro de Script. Eccles. tum in epistola ad Magnum, tum etiam in Commentario ad cap. 7 Ma􏰁haei. Extant hi libri in 8 tomo Bibliothecae Sanctorum patrum editionis secundae.


De sancto Antonio Abbate – (330)

Sanctus Antonius Abbas eodem Imperatore Constantino floruit, scripsitque epistolas septem ingua Aegyptiaca, sed sensu & spiritu Apostolico, ut sanctus Hieronymus testatus in lib. de Script. Eccles. Extant epistolae S. Anto- nii in Bibliotheca sanctorum Patrum. Addit Io. Trithemius in libro suo de Script. Eccl. scriptos fuisse ab eodem magno Antonio duos libros sermo- num, qui pariter nunc extant in Bibliotheca sanctorum Patrum. Sed mirum est Trithemium non aduertisse, in sermonibus illis citari Basilium, Gregorium Nyssenum, Io. Chrysostomum, Nilum, Photium & alios, qui multis annorum centuriis posteriores fuerunt S. Antonio Abbate, de quo nos loquimur.


De S. Pachomio – (340)

Sanctus Pachomius ex milite gentili monachus probatissimus effectus, S. Anto- nii aequalis, & forte discipulus, scipsit regulam Monachorum, Angelo dictante, quae extat inter opera Ioannis Cassiani, Romae excusa.