Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/74

From GATE
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 56



Seculum quartum ab anno 300 ad 400


[79.] De Constantino magno imperatore – 306

Constantinus S. Helenae filius, imperaator maximus & felicissimus, quamuis occupatissimus in imperio orbis terrae gubernando, quod suscepit anno Domini 306 & tenuit usque ad 337, scripsit tamen multas Latinas orationes, earumque magnam partem recitauit, Eusebio teste libro 4 De vita Constantini, cap. 29. Una tantum nunc superest, scripta ad sanctorum coetum, cuius meminit idem Eusebius lib. 4 cap. 32 De vita Constantini, atque eadem excudi solet post ipsos libros De vita Constantini. Oratio sane pulchra & luculenta de Christi aduentu & diuinitate, ubi etiam cap. 18 inseruntur carmina Sibyllae Erythraeae, quarum literae capitales reddunt hanc sententiam: »Iesus Christus, Dei filius, Seruator, Crux«. Scripsit etiam idem imperator epistolas multas, quarum aliquae extant tum in Historia Eusebii, tum in libris De vita Constantini. Sed epistolae posen frotases tribus secretarios, sed orationes ipsius Constantini proprio labore & studio scribebantur, ut diximus.


[80.] De Eusebio Caesariensi – 326

Eusebius Pamphili episcopus Caesariensis, tempore Constantini Magni floruit, scripsit plurima ex quibus haec nunc extant:

De euangelica praeparatione, lib. 14
De euangelica demonstratione, 10
De historia ecclesiastica, 10
De vita Constantini, 4
Aduersus haeresim Hieroclis, 1
De philosophorum dissensione, 1
Chronicum interprete S. Hieronymo.

Ex his, libri De praeparatione & demonstratione euangelica imperfecti sunt. Scripsit enim Eusebius, teste S. Hieronymo De scriptoribus ecclesiasticis, De praeparatione lib. 15, De demonstratione lib. 20. Nunc autem illi sunt 14 ist sunt 10. Historiam Eusebii Ecclesiasticam Ruffinus vertens, libros nouem confecit, quibus duos ipse addidit. Sed Ioannes Christophorsonus in sua interpretatione libros decem esse ostendit, quot etiam S. Hieronymus numerauit. Caeterum Ruffinus non ad verbum vertit, sed aliqua addidit, aliqua detraxit. Hanc Historiam Gelasius inter apocryphos libros retulit, fortasse ob nimias laudes Origenis.
Scripsit praeterea Eusebius sub nomine S. Pamphili martyris Apologiam pro Origene, quamuis enim S. Hieronymus in libro De scriptotibus