Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/73

From GATE
Revision as of 21:45, 29 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " est; & in xplicatione Psal 109 nominatim refellit Photinum haeresis Ebionita- rum instauratorem. At Photinus tempore Valentiniani Imperatoris vixit, teste S. Hieronymo de Sc...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



est; & in xplicatione Psal 109 nominatim refellit Photinum haeresis Ebionita- rum instauratorem. At Photinus tempore Valentiniani Imperatoris vixit, teste S. Hieronymo de Script. Eccles. quo tempore Arnobius superstes esse non po- terat. Fuit enim Arnobius praeceptor Lactantii; Lactantius autem in extrema senectute vocatus est a Constantino mgno, ut Crispum filium erudiret, teste S. Hieronymo de Script. Eccles in Lactantio. Quamuis autem Commenta- ria in psalmos, non sint illius Arnobii, qui circa initia Principatus Diocletiani florebat: sunt tamen auctoris alicuius veteris, qui etiam Arnobius dicebatur, ut constat ex Commentariis Bedae in Psalmos, in quibus explicatio Arnobii non semel adducitur. Vide intra in verbo Arnobius iunior. Feruntur etiam annota- tiunculae in varos locos Euangelii, sed parui momenti, neque certum est, an sint Arnobii.


De Lactantio Firmiano – 290

Lactantius Firmianus, Arnobii auditor, floruit sub diocletiano, & ad Principa- tum Constantini magni in senectute peruenit, teste S. Hieronymo in libro de Script. Eccles. ubi multa eius opera recenset, quae non extant, quae autem extant haec sunt:

Diuinarum institutionum, lib. 7
De ira Dei, 1
De opificio Dei, 1
Epitome in libro suos.
Carmen de Phoenice.
Aliud de passione Domini

Tertium de resurrectione eiusdem & de Paschate.

Et quidem opera omnia, exceptis carminibus, sine controuersia Lactantii sunt, & quemadmodum ad eloquentiam Tullianam proxime accedunt, ita erroribus variis sic deformata sunt, ut non sine causa Gelasius Papa in Concilio Romano apocrypha censeri voluerit.

Carmen de Phoenice ehtnici hominis esse videtur.
Carmen de resurrectione & de Paschate, ut etiam de Passione, ambiguum est, an Lactantii sint, quia nonnulli negant illius esse; & tamen non habemus certum argumentum, unde probetur illius non esse.