Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/73

From GATE
This page has not been proofread



Ab anno Domini 200 ad 300

p. 55



est, & in explicatione Psalmi 109 nominatim refellit Photinum haeresis Ebionitarum instauratorem. At Photinus tempore Valentiniani imperatoris vixit, teste S. Hieronymo De scriptoribus ecclesiasticis quo tempore Arnobius superstes esse non poterat. Fuit enim Arnobius praeceptor Lactantii; Lactantius autem in extrema senectute vocatus est a Constantino magno, ut Crispum filium erudiret, teste S. Hieronymo De scriptoribus ecclesiasticis in »Lactantio«. Quamuis autem »Commentaria in Psalmos«, non sint illius Arnobii, qui circa initia principatus Diocletiani florebat: sunt tamen auctoris alicuius veteris, qui etiam Arnobius dicebatur, ut constat ex Commentariis Bedae in Psalmos, in quibus explicatio Arnobii non semel adducitur. Vide infra in verbo »Arnobius iunior«. Feruntur etiam Annotatiunculae in varos locos euangelii, sed parui momenti, neque certum est, an sint Arnobii.


[78.] De Lactantio Firmiano – 290

Lactantius Firmianus, Arnobii auditor, floruit sub Diocletiano, & ad principatum Constantini Magni in senectute peruenit, teste S. Hieronymo in libro De scriptoribus ecclesiasticis ubi multa eius opera recenset, quae non extant. Quae autem extant haec sunt:

Diuinarum institutionum, lib. 7
De ira Dei, 1
De opificio Dei, 1
Epitome in libros suos.
Carmen de Phoenice.
Aliud De passione Domini.
Tertium De resurrectione eiusdem & de Paschate.

Et quidem opera omnia, exceptis carminibus, sine controuersia Lactantii sunt, & quemadmodum ad eloquentiam Tullianam proxime accedunt, ita erroribus variis sic deformata sunt, ut non sine causa Gelasius papa in concilio Romano apocrypha censeri voluerit.
Carmen de Phoenice ethnici hominis esse videtur.
Carmen de resurrectione & de Paschate, ut etiam de Passione, ambiguum est, an Lactantii sint, quia nonnulli negant illius esse, & tamen non habemus certum argumentum, unde probetur illius non esse.