Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/72

From GATE
Revision as of 19:53, 22 June 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 54



liastarum, quod etiam scripsit in libro De scriptoribus ecclesiasticis in »Papia«, qua de causa Gelasius papa, Victorini opera inter apocrypha numerauit. At Commentarium, quod nunc extat sub nomine Victorini, non solum hoc errore caret, sed contra hunc errorem etiam pugnat. Hic beatus vir sub Diocletiano martyrium passus est anno Domini 303.


[75.] De S. Methodio episcopo & martyre – 285

Sanctus Methodius episcopus Tyri claruit tempore Diocletiani imperatoris & anno eius 20 martyrio coronatus est, ex Hieronymo De scriptoribus ecclesiasticis. Is multa scripsit, sed nunc solum extant fragmenta satis magna ex libro eius De resurrectione aduersus Origenem, apud Epipahnium »haeresi 64«. Extant etiam alia fragmenta apud Photium in Bibliotheca. Circunfertur libellus reuelationum sub nomine S. Methodii, sed supposititius censetur.


[76.] De Dorotheo Tyrrhensi

Dorotheus Tyrrhensis dicitur tempore Docletiani exilium passus, & scripsisse Synopsim de vita Prophetarum & discipulorum Christi, quae Synopsis extat in Bibliotheca S. Patrum, & frequenter citatur. At huius Dorothei nullam mentionem inueni apud Eusebium, S. Hieronymum vel Gennadium, aut etiam Ioannem Trithemium, qui scripserunt De viris illustribus.
Ipsa vero Synopsis plena est fabulis: consulat lector, quae iste auctor scribit in Vita Abdiae, Ionae, Isaiae, Hieremiae & Elisaei. Praeterea consulat, quae scribit in Vita Iacobi Alphaei, & Clementis, & in summa sciat, ab isto numerari inter 72 discipulos Christi, omnes qui ab apostolo Paulo nominantur, etiamsi ethnici fuerint, vel foeminae, & illos omnes non solum discipulos Domini, sed etiam episcopos facere. Non meminissem libri tam fabulosi, nisi vidissem a multis citari & non minimi fieri.


[77.] De Arnobio – 285

Arnobius sub imperatore Diocletiano floruit, teste sancto Hieronumo De scriptoribus ecclesiasticis ac ut probaret, se vere factum esse ex pagano christianum, scripsit libros septem Contra gentes, nam octauus, qui illi operi adiunctus est, non est liber octauus Arnobii, sed Octauius Felicis Minutii, de quo supra dictum est. Feruntur etiam sub nomine Arnobii Commentaria breuia in Psalmos, sed ea non videntur esse huius Arnobii, sed alterius recentioris, nam in explicatione Psalmi 108 refellit hic auctor haeresim praedestinatorum, quae tempore S. Augustini, vel postea, exorta