Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/72

From GATE
Revision as of 21:38, 29 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " liastarum; quod etiam scripsit in lib. <i>de Script. Eccles.</i> in Papia: qua de causa Gelasius Papa, Victorini opera inter apocrypha numerauit. At Commen- tarium, quod nun...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



liastarum; quod etiam scripsit in lib. de Script. Eccles. in Papia: qua de causa Gelasius Papa, Victorini opera inter apocrypha numerauit. At Commen- tarium, quod nunc extat sub nomine Victorini, non solum hoc errore caret, sed contra hunc errorem etiam pugnat. Hic beatus vir sub Diocletiano martyrium passus est anno dom. 303.


De S. Methodio episcopo & martyre – 285

Santus Methodius episcopus Tyri claruit tempore Diocletiani Imperat. & anno eius 20 martyrio coronatus est, ex Hieronymo de Script. Eccles. Is multa scripsit, sed nunc solum extant fragmenta satis magna ex lib. eius de resu- rrectione aduersus Origenem, apud Epipahnium haeresi 64. Extant etiam alia ragmenta apud Photium in bibliotheca. Circunfertur libellus reuelationum sub nomine S. methodii, sed supposititius censetur.


De Dorotheo Tyrrhensi

Dorotheus Tyrrensis dicitur tempore Docletiani exilium passus, & scripsisse Synopsim de vita Prophetarum & discipulorum Christi, quae Synopsis extat in bibliotheca S. Patrum, & frequenter citatur. At huius Dorothei nullam mentionem inueni apud Eusebium, S. Hieronymum vel Gennadium, aut etiam Io. Trithemium, qui scripserunt de viris illustribus.
Ipsa vero Synopsis plena est fabulis: consulat lector, quae iste auctor scribit in vita Abdiae, Ionae, Isaiae, Hieremiae & Elisaei. Praeterea consulat, quae scribit in vita Iacobi Alphaei, & Clementis; & in summa sciat, ab isto numerari inter 72 discipulos Christi, omnes qui ab Apostolo Paulo nominantur, etiamsi Ethnici fuerint, vel foeminaei & illos omnes non solum discipulos Domini, sed etiam episcopos facere. Non meminissem libri tam fabulosi, nisi vidissem a multis citari & non minimi fieri.


De Arnobio – 285

Arnobius sub Imp. Diocletiano floruit, reste sancto Hieronumo de Script. Eccles. ac ut probaret, se vere factum esse ex pagano Christianum, scrip- sit libros septem contra gentes; nam octauus, qui illi operi aiunctus est, non est liber octauus Arnobii, sed Octauius Felicis Minutii, de quo supra dictum est. Feruntur etiam sub nomine Arnobii Commentaria breuia in Psalmos. Sed dea non videntur esse huius Arnobii, sed alterius recentioris, nam in explica- tione Psal. 108 refellit hic auctor haeresim praedestinatorum, quae tempore S. Augustini, vel postea, exorta