Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/68

From GATE
Revision as of 21:28, 29 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " Expositio Symboli, non est sancti Cypriani, sed Suffini, nomine Ruffini habetur inter opera sancti Hieronymi; & testatur Gennadius in libro <i>De viris Illustri- bus</i>, Ru...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



Expositio Symboli, non est sancti Cypriani, sed Suffini, nomine Ruffini habetur inter opera sancti Hieronymi; & testatur Gennadius in libro De viris Illustri- bus, Ruffinum in explicatione Symboli excelluisse, denique stilus est Ruf- fini, non sancti Cypriani.
Tractatus de singularitate Clericorum, ubi prohibetur clericis cohabitatio foe- minarum, insignis & utilis est, & antiqui sine dubio auctoris, nonnullis videtur esse potius Origenis, quam Cypriani. Sed tame stilus aperte reclamat; & Lati- num auctorem, non Grac< *** > esse clamat. Idem etiam stilus satis diuersus est a stilo sancti Cypriani & verba multa parum Latina admiscet, quae in Cy- priano non inueniuntur, qualia sunt, inordinaliter, contubernalitas, mulcedo, passibilitas, & alia.
Sermones de operibus Cardinalibus Christi, eruditi & antiqui auctoris sunt, sed non videntur esse Cypriani. Primum enim stilus multo humilio est, quam sancti Cypriani esse soleat. Deinde in sermone de tentatone & ieiunio, docet hic auctor, Diabolum cecidisse de caelo ante hominis creationem, cuius sententiae contrarium habet sanctus Cyprianus in tractatu de zelo & liuore. Denique in praefatione sic alloquitur sanctum Cornelium Papam, »Quia«, inquit, »solent aliquando Patres nugis infantilibus arridere, & linguis balbutientibus delectari, indulgentiam meretur humilitas, quae quo potest accessu sublimitatis vestrae manibus se porrigit a􏰁rectandam«, haec ille. At S. Cyprianus semper Corne- lium fratrem & collegam appellabat, nec ignorabat, se non minus doctum & disertum, quam Cornelius esset, & cum praeterea Episcopus ante Cornelium ordinatus fuisset, & in Ecclesia uniuersa mirifice clareret; nunquam profecto scripta sua nugas infantiles appellaret, neque diceret sublimitatem Cornelii lingua balbutienti Cypriani oblectari debere.
Libellus de laude martyrii ideo positus et inter opera Cypriani dubia, quoniam Erasmus dubitauit ob aliquam stili dissimilitudinem. Sed communiter admit- titur inter vera opera sancti Cypriani, praesertim cum Moses & Maximus, ad quos liber iste scribitur, in epistola ad Cyprianum, quae est 26, inter epistolas sancti Cypriani, huius ipsius libri mentionem faciant, neque stilus dissidet ab aliis operibus, nisi quod est magis elaboratus, quam aliqua alia eiusdem opera, sed non mgis quam omnia. Siquidem epistola secunda, quae est a Donatum, non cedit huic libello, & tamen illa epistola est, hic vero liber similis orationi in genere demonstratiuo.
Liber de disciplina & bono pudicitiae, & liber ad Nouatianum de spe veniae danda lapsis; sancti Cypriani mihi esse videtur; quicquid Erasmus dicat, qui nimis subtiliter de stili dissimilitudine aliquando iudicat.