Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/68

From GATE
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 50



Expositio symboli non est sancti Cypriani, sed Ruffini, nomine Ruffini habetur inter opera sancti Hieronymi & testatur Gennadius in libro De viris illustribus, Ruffinum in explicatione Symboli excelluisse, denique stilus est Ruffini, non sancti Cypriani.
Tractatus de singularitate clericorum, ubi prohibetur clericis cohabitatio foeminarum, insignis & utilis est, & antiqui sine dubio auctoris, nonnullis videtur esse potius Origenis, quam Cypriani. Sed tamen stilus aperte reclamat, & Latinum auctorem, non Gracum esse clamat. Idem etiam stilus satis diuersus est a stilo sancti Cypriani & verba multa parum Latina admiscet, quae in Cypriano non inueniuntur, qualia sunt: »inordinaliter«, »contubernalitas«, »mulcedo«, »passibilitas«, & alia.
Sermones de operibus cardinalibus Christi eruditi & antiqui auctoris sunt, sed non videntur esse Cypriani. Primum enim stilus multo humilior est, quam sancti Cypriani esse soleat. Deinde in sermone de tentatone & ieiunio docet hic auctor, diabolum cecidisse de caelo ante hominis creationem, cuius sententiae contrarium habet sanctus Cyprianus in tractatu de zelo & liuore. Denique in praefatione sic alloquitur sanctum Cornelium papam: »Quia«, inquit, »solent aliquando patres nugis infantilibus arridere, & linguis balbutientibus delectari, indulgentiam meretur humilitas, quae quo potest accessu sublimitatis vestrae manibus se porrigit a􏰁ttrectandam«, haec ille. At S. Cyprianus semper Cornelium fratrem & collegam appellabat, nec ignorabat, se non minus doctum & disertum, quam Cornelius esset, & cum praeterea episcopus ante Cornelium ordinatus fuisset, & in ecclesia uniuersa mirifice clareret, nunquam profecto scripta sua nugas infantiles appellaret, neque diceret sublimitatem Cornelii lingua balbutienti Cypriani oblectari debere.
Libellus de laude martyrii ideo positus est inter opera Cypriani dubia, quoniam Erasmus dubitauit ob aliquam stili dissimilitudinem. Sed communiter admittitur inter vera opera sancti Cypriani, praesertim cum Moses & Maximus, ad quos liber iste scribitur, in epistola ad Cyprianum, quae est 26, inter epistolas sancti Cypriani, huius ipsius libri mentionem faciant, neque stilus dissidet ab aliis operibus, nisi quod est magis elaboratus, quam aliqua alia eiusdem opera, sed non mgis quam omnia. Siquidem epistola secunda, quae est ad Donatum, non cedit huic libello, & tamen illa epistola est, hic vero liber similis orationi in genere demonstratiuo.
Liber de disciplina & bono pudicitiae, & liber ad Nouatianum de spe veniae danda lapsis sancti Cypriani mihi esse videtur, quicquid Erasmus dicat, qui nimis subtiliter de stili dissimilitudine aliquando iudicat.