Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/65

From GATE
Revision as of 21:19, 29 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " rente; cuius rei meminit Gregorius Nissenus in vita Gregorii Thaumaturgi; & eam ipsam fidei confessionem ab eodem Gregorio scriptam, totidem verbis referunt idem Gregorius N...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



rente; cuius rei meminit Gregorius Nissenus in vita Gregorii Thaumaturgi; & eam ipsam fidei confessionem ab eodem Gregorio scriptam, totidem verbis referunt idem Gregorius Nissenus, & alii.
Denique extra Controuersiam est epistola canonica, quam etiam Balsamon Com- mentariis illustrauit.
Expositionem fidei, quam S. Gregorius scripsit, existimat Gerardus Vossius se inuenisse, & edidisse: sed fortasse fallitur: nam expositio illa fidei cuius memi- nit S. Basilius in epist. 64 ad Neocaesarienses, quae vere a Gregorio Thauma- turgo scripta fuerat aduersus Elianum, multum differt ab ista, quae nunc extat apud Vossium. In illa enim habebatur, »Patrem & filium ypostasi esse unum sola animi cogitatione distingui«, unde suspicio orta erat, a Gregorio foueri haeresim Sabellii, & S. Basilius laborat, ut S. Gregorium a Sabellianismi suspi- cione defendat At expositio fidei, quam Vossius edidit, Sabellium nominatim refutat, neque unquam dicit, Patrem & filium hypostasi esse unum, & sola ra- tionis cogitatione distingui, sed contra dicit, Patrem & filium natura diuinitatis esse unum, & unamquamque personam per se subsistere, & aliam esse hypos- tasim Patris, aliam filii, &c. Praeterea expositio fidei Vossiana videtur omnino scripta contra Arianos, ac per hoc satis diu post tempora S. Gregorii Thauma- turgi: sic enim incipit »Inimicissimi & alieni a confessione Apostolica sunt, qui dicunt esse filium ex non extantibus«, &c. & infra »Eos vero qui communicant cum iis, qui reiiciunt homousion, tamquam alienum a scripturis, & qui dicunt aliquid ex Trinitate creatum esse, alienos existimamus«.
Constat autem Arianos fuisse, qui dicebant, filium esse ex non extantibus, & qyu reuucuevabt vicen, homousion, tanquam alienam a scripturis. Quin etiam ita disputat hic auctor de Incarnatione, ut videatur refellere nestorianos & Euty- chianos.
Eadem censura addi potest ad duodecim capitula cum anathematismis, quae Gerardus Vossius S. Gregorio tribuit. Videntur enim illa capitula quasi appen- dix quaedam ad expositionem fidei adiuncta, ac praecipue Nestorii & Euty- chetis erroribus opponuntur, qui haeretici longe post obitum S. Gregorii exorti sunt.
De sermonibus in Annunciationem & Theophaniam Dominicam, ut etiam de libello De anima ad Titianum, nihil certi habeo, cum nec veteres horum meminerint, neque tamen conuinci possit, eos esse supposititios.


De S. Cornelio Papa – (254)

Sanctus Cornelius Papa tempore Decii sedit, & scripsit insignes epistolas, qua- rum meminit sanctus Hieronymus in lib. De Script. Eccles.