Ab anno Domini 200 ad 300
p. 47
rente, cuius rei meminit Gregorius Nissenus in vita Gregorii Thaumaturgi, & eam ipsam fidei confessionem ab eodem Gregorio scriptam, totidem verbis referunt idem Gregorius Nissenus & alii.
Denique extra controuersiam est epistola canonica, quam etiam Balsamon Commentariis illustrauit.
Expositionem fidei, quam S. Gregorius scripsit, existimat Gerardus Vossius se inuenisse & edidisse, sed fortasse fallitur, nam expositio illa fidei cuius meminit S. Basilius in epististola 64 ad Neocaesarienses, quae vere a Gregorio Thaumaturgo scripta fuerat aduersus Elianum, multum differt ab ista, quae nunc extat apud Vossium.
In illa enim habebatur:
»Patrem & filium ypostasi esse unum & sola animi cogitatione distingui«, unde suspicio orta erat, a Gregorio foueri haeresim Sabellii, & S. Basilius laborat, ut S. Gregorium a Sabellianismi suspicione defendat.
At expositio fidei, quam Vossius edidit, Sabellium nominatim refutat, neque unquam dicit, patrem & filium hypostasi esse unum, & sola rationis cogitatione distingui, sed contra dicit, patrem & filium natura diuinitatis esse unum, & unamquamque personam per se subsistere, & aliam esse hypostasim patris, aliam filii, &c. Praeterea expositio fidei Vossiana videtur omnino scripta contra Arianos, ac per hoc satis diu post tempora S. Gregorii Thaumaturgi.
Sic enim incipit:
»Inimicissimi & alieni a confessione apostolica sunt, qui dicunt esse filium ex non extantibus«, &c. & infra:
»Eos vero qui communicant cum iis, qui reiiciunt homousion, tamquam alienum a scripturis, & qui dicunt aliquid ex Trinitate creatum esse, alienos existimamus«.
Constat autem Arianos fuisse, qui dicebant, filium esse ex non extantibus, & qui reiiciebant vocem
»homousion«, tanquam alienam a scripturis.
Quin etiam ita disputat hic auctor de incarnatione, ut videatur refellere Nestorianos & Eutychianos.
Eadem censura addi potest ad duodecim capitula cum anathematismis, quae Gerardus Vossius S. Gregorio tribuit. Videntur enim illa capitula quasi appendix quaedam ad expositionem fidei adiuncta, ac praecipue Nestorii & Eutychetis erroribus opponuntur, qui haeretici longe post obitum S. Gregorii exorti sunt.
De sermonibus in annunciationem & theophaniam dominicam, ut etiam de libello De anima ad Titianum, nihil certi habeo, cum nec veteres horum meminerint, neque tamen conuinci possit, eos esse supposititios.
[68.]
De S. Cornelio papa – 254
Sanctus Cornelius papa tempore Decii sedit, & scripsit insignes epistolas, quarum meminit sanctus Hieronymus in libro de scriptoribus ecclesiasticis.