De scriptoribus ecclesiasticis
p. 48
e quibus extat solum epistola ad Fabium, siue Flauianum Antiochenum episcopum, sed non integra, apud Eusebium libro 6 historiae cap. 35 & alia breuis ad Lupicinum, tomo 1 Bibliothecae S. Patrum & aliae duae inter epistolas S. Cypriani.
[69.]
De S. Sixto secundo
Sixto II Pontifex & martyr dicitur scripsisse librum sententiarum, siue prouerbiorum, qui citatur a S. Augustino libro De natura & gratia cap. 64 & extat in tomo 5 Bibliotheca S. Patrum, edit. 2.
Caeterum liber ille falso tribuitur S. Sixto martyri, cum sit Sixti philosophi ethnici, ut S. Hieronymus demonstrat in epistola ad Ctesiphontem, & in cap. 22 Hieremiae, & in cap. 18 Ezechielis, & S. Augustinus libro 2 Retractationum cap. 42 retractat locum citatum ex libro De natura & gratia.
Denique Gelasius in concilio 70 episcoporum reprobat librum prouerbiorum sub nomine S. Sixti ab haereticis conscriptum. Dicit autem ab haereticis conscriptum, quia Ruffinus cum librum plenum erroribus conuertit ex Graeco & S. Sixto attribuit.
[70.]
De S. Cypriano – 250
Sanctus Cyprianus vir eloquentissimus & sanctissimus, sub Valeriano & Gallieno martyrium passus est, teste S. Hieronymo in libro de scriptoribus ecclesiasticis, sed in episcopum promotus fuit temporibus Fabiani papae & Philippi imperatoris proinde sedit temporibus Fabiani, Cornelii, Lucii, Stephani & Sixti pontificum Romanorum.
Opera eius multa extant, sed non omnia indubitata.
Primo igitur catalogum texemus operum indubitatorum.
Opera S. Cypriani indubitata:
Epistolarum libri quatuor, quas Pamelius ordine temporum digessit & sunt numero 83.
De habitu virginum, tractatus unus, 1
De lapsis, 1
De simplicitate praelatorum, siue de unitate ecclesiae, 1
De oratione Dominica, 1
Contra Demetrianum, 1
De idolorum vanitate, 1
De mortalitate, 1