Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/64

From GATE
Revision as of 11:22, 18 June 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 46



auctoris est, non parua suspicio est, reliquos etiam tractatus eiusdem operis, Latini auctoris esse. Atque haec pauca de Origine.


[66] De Ammonio Alexandrino – 226

Ammonius Alexandrinus tempore Alexandri Imperatoris vixit, & scripsit canones euangelicos, quos alii harmoniam euangelicam vocant: quam Victor Capuanus cum Tatiani diatessaron confudisse videtur. Vide in Bibliotheca S. Patrum tomo 7 editionis secundae, & Card. Baronium tomo 2. Annalium ad annum Dom. 174.


[67.] De S. Gregorio Thaumaturgo – 233

Sanctus Gregorius antea Theodorus dictus, Episcopus fuit Neocaesariensis, & a magnitudine miraculorum patratorum Thaumaturgus appellatus, auditor fuit Origenis, dum esset adolescens, sed ab erroribus eius omnino immunis fuit. Claruit tempore Alexandri Seueri, cuius ann. 10. factum Epispopum scribit Cardinal Baronius in secundo tomo Annalum ad ann. 233.
Scripsit Metaphrasim in Ecclesiastem Panegyricum in Origenem.
Breuem fidei confessionem, quam ex reuelatione B. Ioannis Apostoli didicit. Expositionem fidei aduersus Elianum.
Et Epistolam Canonicam.
His nuper adiunxit Gerardus Vossius duodecim sententias cum anathematismis: Qui extant Graece & Latine apud Henricum Canisium tomo 3. antiquae lectionis.
Tres Sermones eiusdem S. Gregorii de Annuntiatione B. Virginis.
Item Sermonem de Baptismo Christi, siue de Theophania Domini, denique disputationem de anima ad Tatianum. Et quidem de metaphrasi nullum est dubium. Eius enim testatur S. Hieronymus tum in libro de scriptoribus ecclesiasticis tum in Commentario sf vsp. 4 Eccclesiastae. Ruffinus etiam meminit lib. 7 hist. Eusebii cap. 225 & falluntur qui eam tribuunt Gregorio Nazianzeno.
De Panegyrico quoque in Origenem tres notissima est. Scripsit enim illud adolescens, & coram ingenti multitudine, ipso etiam Origene audiente, recitauit, teste S. Hieronymo De Script. Eccles. & hoc tempore in lucem prodiit auctore Gerardo Vossio hoc ipsum Panegyricum Graece & Latine.
Non minus certum est didicisse S. Gregorium confessionem fidei a B. Ioanne Euangelista sibi cum ipsa sanctissima Virgine Deipara appa-