Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/64

From GATE
Revision as of 21:16, 29 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " auctoris est, non parua suspicio est, reliquos etiam tractatus eiusdem operis, Latini auctoris esse. Atque haec pauca de Origine. De Ammonio Alexandrino – (226) Ammonius A...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



auctoris est, non parua suspicio est, reliquos etiam tractatus eiusdem operis, Latini auctoris esse. Atque haec pauca de Origine. De Ammonio Alexandrino – (226) Ammonius Alexandrinus tempore Alexandri Imperatoris vixit, & scripsit ca- nones euangelicos, quos alii harmoniam euangelicam vocant: quam Victor Capuanus cum Tatiani diatessaron confudisse videtur. Vide in Bibliotheca S. Pa- trum tomo 7 editionis secundae, & Card. Baronium tomo 2. Annalium ad an- num Dom. 174.


De S. Gregorio Thaumaturgo – (233)

Sanctus Gregorius antea Theodorus dictus, Episcopus fuit Neocaesariensis, & a magnitudine miraculorum patratorum Thaumaturgus appellatus, auditor fuit Origenis, dum esset adolescens, sed ab erroribus eius omnino immunis fuit. Claruit tempore Alexandri Seueri, cuius ann. 10. factum Epispopum scri- bit Cardinal Baronius in secundo tomo Annalum ad ann. 233.
Scripsit Metaphrasim in Ecclesiastem Panegyricum in Origenem.
Breuem fidei confessionem, quam ex reuelatione B. Ioannis Apostoli didicit. Expositionem fidei aduersus Elianum.
Et Epistolam Canonicam.
His nuper adiunxit Gerardus Vossius duodecim sententias cum anathematis- mis: Qui extant Graece & Latine apud Henricum Canisium tomo 3. antiquae lectionis.
Tres Sermones eiusdem S. Gregorii de Annuntiatione B. Virginis.
Item Sermonem de Baptismo Christi, siue de Theophania Domini, denique disputationem De anima ad Tatianum. Et quidem de metaphrasi nullum est dubium. Eius enim testatur S. Hierony- mus tum in libro De Script. Eccles. tum in Commentario sf vsp. 4 Eccclesiastae. Ruffinus etiam meminit lib. 7 hist. Eusebii cap. 225 & falluntur qui eam tribuunt Gregorio Nazianzeno.
De Panegyrico quoque in Origenem tres notissima est. Scripsit enim illud ado- lescens, & coram ingenti multitudine, ipso etiam Origene audiente, recitauit, teste S. Hieronymo De Script. Eccles. & hoc tempore in lucem prodiit auctore Gerardo Vossio hoc ipsum Panegyricum Graece & Latine.
Non minus certum est didicisse S. Gregorium confessionem fidei a B. Ioanne Euangelista sibi cum ipsa sanctissima Virgine Deipara appa-