Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/60

From GATE
Revision as of 19:27, 29 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " Liber siue Epistola <i>De cibis Iudaicis</i> non videtur stilum habere Tertu- lliani: & videtur ab aliquo Episcopo propriae plebi transmissus. Tertullianus autem episcopus n...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



Liber siue Epistola De cibis Iudaicis non videtur stilum habere Tertu- lliani: & videtur ab aliquo Episcopo propriae plebi transmissus. Tertullianus autem episcopus non fuit. Interim tamen nihil definio, sed causas dubitandi in medium pono. Illud postremo addendum videtur, Tertulliani libros cum iudi- cio esse legendos, non eos tantum, quos S. Hieronymo teste, contra Ecclesiam proprie scripsit, sed etiam librum Aduersus Praxeam, librum De ani- ma, librum Aduersus Hermogenem, librum De carne Christi & librum De poenitentia. In his enim propositiones non paucae, vel erro- neae, vel certe suspectae occurrunt.


De Clemente Alexandrino – (204)

Clemens Alexandriae Ecclesiae presbyter, vir doctissimus, Panteni discipulus & Origenis magister, vixit sub Seuero Imp. ut ipse testatur lib. I Stromatum. Ibi enim deducit tempora Ipmeratorum usque ad oitum Commodi, cui Seue- rus successit, post breuissimum Imperium Pertinacis, & Iuliani. Multa scrip- sit, quorum meminerunt Eusebius lib. 5 hist. cap. 11. & S. Hieronymus De Script. Eccles. Nunc vero haec opera supersunt:
Stromatum libri octo.
Paedagogi libri tres.
Oratio exhortatoria ad gentes.
Neque de his dubitatio ulla est. Meminit Cassiodorus in lib. I Diuinarum Institutionum explanationis Clementis Alexandrini in epistolas canonicas: an ea sit quae in Bibliotheca S. Patrum inuenitur, non facile iudicare possum. Non desunt in hoc insigni auctore sententiae aliquae, quae errorem sapiunt, quas in libris Controuersiarum notauimus, & ob quas Gelasius Papa, in Concilio quodam Romano, Clementis huius opuscula inter apocrypha retulit. Utrum autem sententiae illae ab haereticis insertae sint, ut aliqui pie credunt, an auctori more humano exciderint, ignoramus.


De Minutio Felice – (206)

Minutius Felix Tertulliani aequalis, scripsit Dialogus inter Christianum Octa- uium & Ethnicum Caecilium, qui Dialogus Octauius inscribitur; at- que inde factum est, cum auctor ignoraretur, ut septem libris Arnobii contra gentes, hic veluti octauus adiungeretur. Sed re vera non est octauus liber Arno- bii, sed Octauius Minutii Felicis, causidici Romani insignis, ut S. Hieronymys in lib. De Script. Eccles.