Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/60

From GATE
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 42



Liber siue epistola De cibis Iudaicis non videtur stilum habere Tertulliani, & videtur ab aliquo episcopo propriae plebi transmissus. Tertullianus autem episcopus non fuit. Interim tamen nihil definio, sed causas dubitandi in medium pono. Illud postremo addendum videtur, Tertulliani libros cum iudicio esse legendos, non eos tantum, quos S. Hieronymo teste, contra ecclesiam proprie scripsit, sed etiam librum aduersus Praxeam, librum de anima, librum aduersus Hermogenem, librum de carne Christi & librum de poenitentia. In his enim propositiones non paucae, vel erroneae, vel certe suspectae occurrunt.


[61.] De Clemente Alexandrino – 204

Clemens Alexandriae ecclesiae presbyter, vir doctissimus, Panteni discipulus & Origenis magister, vixit sub Seuero imperatore ut ipse testatur libro 1 Stromatum. Ibi enim deducit tempora imperatorum usque ad obitum Commodi, cui Seuerus successit, post breuissimum imperium Pertinacis & Iuliani. Multa scripsit, quorum meminerunt Eusebius libro 5 historiae cap. 11 & S. Hieronymus de scriptoribus ecclesiasticis. Nunc vero haec opera supersunt:
Stromatum, libri octo.
Paedagogi, libri tres.
Oratio exhortatoria ad gentes.
Neque de his dubitatio ulla est. Meminit Cassiodorus in libro 1 Diuinarum institutionum explanationis Clementis Alexandrini in epistolas canonicas: an ea sit quae in Bibliotheca S. Patrum inuenitur, non facile iudicare possum.
Non desunt in hoc insigni auctore sententiae aliquae, quae errorem sapiunt, quas in libris nostris Controuersiarum notauimus, & ob quas Gelasius papa, in concilio quodam Romano, Clementis huius opuscula inter apocrypha retulit. Utrum autem sententiae illae ab haereticis insertae sint, ut aliqui pie credunt, an auctori more humano exciderint, ignoramus.


[62.] De Minutio Felice – 206

Minutius Felix Tertulliani aequalis, scripsit Dialogum inter christianum Octauium & ethnicum Caecilium, qui Dialogus Octauius inscribitur, atque inde factum est, cum auctor ignoraretur, ut septem libris Arnobii contra gentes, hic veluti octauus adiungeretur. Sed re vera non est octauus liber Arnobii, sed Octauius Minutii Felicis, causidici Romani insignis, ut S. Hieronymus testatur in libro de scriptoribus ecclesiasticis