Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/58

From GATE
This page has not been proofread



Hegesippi recentioris aut suppositii sunt. Certe ex lib. tertio, cap. 5 colligitur, post Constantini tempora libros illos fuisse conscriptos.


De sancto Irenaeo – 180

Sanctus Irenaeus episcopus & martyr, Commodo Imperatore & Eleuthero Pontifice vixit; & tempore Seueri Imp. martyrium consummauit. Scripsit multa, sed ad nos non peruenerunt, nisi quinque libri aduersus Valentinum, qui pleni sunt doctrina, & pietate. Ambigunt nonnulli, Graece ne an Latine scripserit; quoniam non inuenuntur eius libri, nisi Latine conscripti; & tamen ipse natione Graecus erat, & sancti Polycarpi discipulus, & phrasis eius Graecismum redolet. Sanctus Hieronymus lib. 11 in Ezechielem explanans caput 36 Ezechielis, aperte Irenaeum inter scriptores Graecos numerat; & in lib. de SCript. Eccles in Tertulliano, dicit, Tertullianum esse primum Latinorum post Apollonium, & Victorem, quorum uterque Irenaeo posterior est.


Seculum tertium ab anno 200 ad 300


De Tertulliano – 203

Tertullianus tempore Seueri Imperatoris floruit, ut ipse testatur lib. 1 in Marcionem, in Apologetico, cap. 4 & alibi. Initio catholicus ardentissimi zeli, deinde in Montani haeresim prolapsus contra Ecclesiam non pauca scripsit. Ergo opera Tertulliani indubitata sunt.
De patientia, lib. 1.
De carne Christi, 1
De resurrectione carnis, 1
De praescriptionibus aduersus haereticos, 1
Aduersus Iudaeos, 1
Aduersus Marcionem, 5
Aduersus valentinianos, 1
Aduersos Hermogenem, 1
Aduersus Praxeam, 1
De corona militis, 1
Ad martyres, 1
De poenitentia, 1
De virginibus velandis, 1
De cultu foeminarum, 1
Ad uxorem suam, 2