De scriptoribus ecclesiasticis
p. 40
Hegesippi recentioris aut suppositii sunt.
Certe ex libro tertio, cap. 5 colligitur, post Constantini tempora libros illos fuisse conscriptos.
[59.]
De sancto Irenaeo – 180
Sanctus Irenaeus episcopus & martyr, Commodo imperatore & Eleuthero pontifice vixit, & tempore Seueri imperatoris martyrium consummauit.
Scripsit multa, sed ad nos non peruenerunt, nisi quinque libri aduersus Valentinum, qui pleni sunt doctrina & pietate.
Ambigunt nonnulli, Graece ne an Latine scripserit, quoniam non inuenuntur eius libri, nisi Latine conscripti, & tamen ipse natione Graecus erat, & sancti Polycarpi discipulus, & phrasis eius Graecismum redolet.
Sanctus Hieronymus libro 11 in Ezechielem explanans caput 36 Ezechielis, aperte Irenaeum inter scriptores Graecos numerat, & in libro de scriptoribus ecclesiasticis in »Tertulliano« dicit, Tertullianum esse primum Latinorum post Apollonium & Victorem, quorum uterque Irenaeo posterior est.
Seculum tertium ab anno 200 ad 300
[60.]
De Tertulliano – 203
Tertullianus tempore Seueri imperatoris floruit, ut ipse testatur libro 1 in Marcionem, in Apologetico, cap. 4 & alibi. Initio catholicus ardentissimi zeli, deinde in Montani haeresim prolapsus contra ecclesiam non pauca scripsit.
Ergo opera Tertulliani indubitata sunt:
De patientia, lib. 1.
De carne Christi, 1
De resurrectione carnis, 1
De praescriptionibus aduersus haereticos, 1
Aduersus Iudaeos, 1
Aduersus Marcionem, 5
Aduersus Valentinianos, 1
Aduersos Hermogenem, 1
Aduersus Praxeam, 1
De corona militis, 1
Ad martyres, 1
De poenitentia, 1
De virginibus velandis, 1
De cultu foeminarum, 1
Ad uxorem suam, 2