Ab anno Domini 100 ad 200
p. 39
[55.]
De Athenagora – 155
Athenagoras aequalis Iustini fuit & insignem Apologiam pro Christianis scripsit, & imperatoribus Marco Aurelio Antonino & Aurelio Commodo obtulit, quam sub nomine Athenagorae citat sanctus Epiphanius in »haeresi Origenis«, ubi refert verba Procli ex Methodio.
Scripsit etiam librum de Resurrectione, utrumque opus extat tomo 9 Bibliothecae sanctorum Patrum, edit. 2 & suspicione caret. Mirum autem est, cur Eusebius diligentissimus scriptorum inuestigator, huius auctoris non meminerit.
Quod autem sanctus Hieronymus hunc scriptorem omiserit, non est adeo mirum, cum satis constet, catalogum sancti Hieronymi ex historia Eusebii esse desumptum, quoad illos scriptores, qui Eusebium praecesserunt.
[56.]
De S. Theophilo – 170
Sanctus Theophilus episcopus Antiochenus, sextus ab apostolo Petro, vixit tempore M. Aureli imperatoris & sub Commodo eius filio obiit, teste Eusebio in Chronico.
Scripsit multa, teste S. Hieronymo libro de scriptoribus ecclesiasticis, sed nunc extant in 1 tomo Bibliothecae sanctorum Patrum secundae editionis, commentaria in
quatuor euangelia & libri tres ad Autolycum aduersus christianae religionis calumniatores.
[57.]
De Tatiano – 170
Tatianus sancti Iustini auditor, scripsit infinita volumina, ex quibus (inquit sanctus Hieronymus de scriptoribus ecclesiasticis) unus contra gentiles florentissimus extat liber, qui nuper est inuentus & editus in quarto tomo Bibliothecae sanctorum Patrum, secundae editionis.
Porro Tatianus post martyrium sancti Iustini a fide catholica defecit, & in superbiam elatus haeresiarcha factus est.
[58.]
De Egesippo – 177
Egesippus aequalis Iustini & Athenagorae fuit, ut ex Eusebio libro 4 historiae cap. 21 & sancto Hieronymo in libro de scriptoribus ecclesiasticis perspicuum est.
Scripsit historiam ecclesiasticam usque ad sua tempora, idest usque ad Aniceti pontificatum.
Huius historiae meminerunt Eusebius & sanctus Hieronymus locis citatis, in quibus fragmenta historiae eiusdem leguntur. Nunc non extat. libri vero de excidio Hierosolymae, qui sub nomine Egesippi circumferuntur, aut alterius