Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/57

From GATE
Revision as of 19:19, 29 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " De Athenagora – (155) <br> Athenagoras aequalis Iustini fuit & insignem <i>Apologiam pro Christianis</i> scruosut, & Impp. Marco Aurelio Antonino & Aurelio Commodo obtuli...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



De Athenagora – (155)

Athenagoras aequalis Iustini fuit & insignem Apologiam pro Christianis scruosut, & Impp. Marco Aurelio Antonino & Aurelio Commodo obtulit: quam sub nomine Athenagorae citat sanctus Epiphanius in haeresi origenis, ubi re- fert verba Procli ex Methodio.
Scripsit etiam librum de Resurrectione; utrumque opus extat tomo 9 bi- bliothecae sanctorum Patrum, edit. 2 & suspicione caret. Mirum autem est, cur Eusebius diligentissimus scriptorum inuestigator, huius auctoris non meminerit.
Quod autem sanctus Hieronymus hunc scriptorem omiserit, non est adeo mi- rum, cum satis constet, catalogum sancti Hieronymi, ex historia Eusebii esse desumptum, quoad illos scriptores, qui Eusebium praecesserunt.


De S. Theophilo – (170)

Sanctus Theophilus episcopus Antiochenus, sextus ab Apostolo Petro, vixit tempore m. Aureli Imp. & sub Commodo eius filio obiit, teste Eusebio in Chronico. Scripsit multa, teste S. Hieronymo lib. de Script. Eccles. sed nunc extant in 1 tomo Bibliothecae sanctorum Patrum secundae editionis, commentaria in quatuor Euangelia, & libri tres ad Autolycum aduersus Christianae Religio- nis calumniatores.


De Tatiano – (170)

Tatianus sancti Iustini auditor, scripsit infinita volumina, ex quibus (inquit sanctus Hieronymus de Script. Eccles.) unus contra gentiles florentis- simus extat liber, qui nuper est inuentus, & editus in quarto tomo Bibliothecae sanctorum Patrum secundae editionis. Porro Tatianus post martyrium sancti Iustini a Fide catholica defecit, & in superbiam elatus haeresiarcha factus est.


De Egesippo – (177)

Egesippus aequalis Iustini & Athenagorae fuit, ut ex eusebio lib. 4 hist. cap. 21 & sancto Hieronymo in lib. de Script. Eccles. perspicuum est. Scripsit historiam Ecclesiasticam usque ad sua tempora, idest, usque ad Anice- ti Pontificatum. Huius historiae meminerunt Eusebius & sanctus Hieronymus locis citatis, in quibus fragmenta historiae eiusdem leguntur. Nunc non extat. libri vero de excidio Hierosolymae, qui sub nomine Egesippi circumferuntur; aut alterius