Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/56

From GATE
Revision as of 17:58, 29 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " Interrogationes siue quaestiones gentium positae Christianis, & ad eas respon- siones. <br> Refutatio quorundam Aristotelis dogmatum. <br> Et quidem de primis quinque libris...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



Interrogationes siue quaestiones gentium positae Christianis, & ad eas respon- siones.
Refutatio quorundam Aristotelis dogmatum.
Et quidem de primis quinque libris, quorum Eusebius & Hieronymus memi- nerunt, non videtur posse dubitari. Sciendum est autem, Apologiam priorem, ut in nostris libris habemus, reipsa esse posteriorem & non ad Senatum datam, ut nostri libri habent, sed ad Marcum & Lucium Impertoris Pii successores, ut aperte colligitur ex Eusebio & Hieronymo locis citatis; sed fefellit nostros, quia Apologia prior caret initio, & ideo non potuit cognosci ad quem, vel ad quos directa esset.
Liber de expositione fidei, siue de confessione rectae fidei, cuiuscumque sit, insignis liber est, & Iustino auctore dignus.
Ambigo tamen an eius sit, primo, quia veteres eius non meminerunt: secundo, quia stilus; videtur esse diuersus a stilo Iustini; tertio, quoniam multo apertius & distinctius disserit de mysteriis Trinitatis & Incarnationis, quam scriptores eius seculi facere soleant.
De epistola ad Zenam & Serenum idipsum conseo.
De libro quaestionum quinque gentibus a Christianis positarum, facile iudicari potest, eum librum non esse Iustini, quod in eo saepe fiat mentio Manichaeo- rum, quos post mortem Iustini exortos, esse constat. Idem iudicium fieri potest de quaestionibus 146 quas gentes Chrisitanis posuerunt , nam quaest. 82 & 86 citatur Origenes & quaest. 115 citatur Irenaeus & Martyr appellatur, cum ta- men Iustinus utroque antiquior fuerit; nam ipse etiam Irenaeus lib. 5 Iustinum martyrem addu, tamquam se antiquiorem.
De reprehensione dogmatum Aristotelis, meminit Potius in Bibliotheca; neque extat euidens indicium falsitatis, ideo nihil habeo quod dicam.


De Melitone – (150)

Sanctus Melito Sardebsus episcopus M. Aurelii Imp. tempore floruit; cui etiam Apologiam pro Christianis obtulit, ut refert Eusebius lib. 4 hist. cap. 25. Multa scripsit, quorum fragmenta extant apud Eusebium loco nota- to. Inter quae gragmenta continetur catalogus librorum Testamenti veteris in quo liber Sapientiae tribuitur Salomoni: & hic solus liber recensetur a Melito- ne ex iis qui in Hebraicis codicibus non habentur: ut etiam solus liber Esther omi􏰁itur ex iis qui sunt in Hebraeo.
Tribuitur etiam Melitoni liber de transitu B. Virginis, qui extat in 7 tomo bibliothecae sanctorum Patrum, edit. 2 sed indignus liber est, qui tanto viro tribuatur.